De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 599

libri regnorum. Deuteronomium enim vix repertum fuit in sterquilinio defossum. Itaque videtur aperte admittere perditionem librorum inspiratorum. Idem docent multi theologi. Audiatur unus S. Thomas, qui in Col 4, 16 annotat: „Ex quo habetur, quod scripsit alias epistulas, quia istam, de qua fit mentio hic, scilicet Laodicensium, et unam aliam ad Corinthios praeter primam et secundam, quia in prima epistula cap. 5 dicit: ‚Scripsi vobis in epistula, ne commisceamini fornicariis‘ etc. Sed ratio est duplex, quare non sunt in canone: quia non constabat de eorum auctoritate, quia forte erant depravatae et perierant in ecclesiis; vel quia non continebant aliud quam ista.“

Alii tamen doctores aliter sentiunt. S. Augustinus ait: In libris historicis Veteris Testamenti „commemorantur plurima, quae ibi non explicantur et in libris aliis inveniri dicuntur, quos prophetae scripserunt, et alicubi eorum quoque prophetarum nomina non tacentur (1 Par 29, 29; 2 Par 9, 29), nec tamen inveniuntur in canone, quem recepit populus Dei. Cuius rei, fateor, causa me latet, nisi quod existimo etiam ipsos, quibus ea, quae in auctoritate religionis esse deberent, Sanctus utique Spiritus revelabat, alia sicut homines historica diligentia, alia sicut prophetas inspiratione divina scribere potuisse“ . Et addit: „Auctores nostri, in quibus non frustra sacrarum litterarum figitur et terminatur canon ... sane pauci esse debuerunt, ne multitudine vilesceret, quod religione earum esse oporteret; nec tamen ita pauci, ut eorum non sit miranda consensio.“ Ergo Augustinus existimat libros perditos Iudaeorum non fuisse inspiratos, et canonem (habuit eundem, quem postea Tridentinum definivit) esse fixum et terminatum.

590. E theologis Salmeron e. g. consentit cum Augustino libros illos Iudaeorum numquam fuisse canonicos, et hoc generale argumentum inter alia proponit: „Si canonici eiusmodi libri exstitissent, ecclesia non fuisset depositi sibi traditi fidelis custos.... Cumque liber canonicus nihil aliud sit quam certa regula credendi et vitam legi Dei conformem instituendi, facere iacturam unius libri canonici nihil aliud esset quam regulam vivendi iuxta Dei praescriptum amittere. Quemadmodum gravissimum esset incommodum, si ecclesia vel unius tantum sacramenti ex septem, quo initiatur et sanctificatur, iacturam faceret. Posset hoc incommodum non sine ratione retorqueri in Spiritum Sanctum, ecclesiae Dei custodem et protectorem, quia, cum posset ecclesiam praeservare, ne librum canonicum amitteret, permisit tamen.“

In 1 Cor. hom. 7, n. 3; M 61, 57 sq.

De civ. Dei 18, 38; M 41, 598. lb. c. 41, n. 1, col. 600.

Prolegom. 9, can. 4, ed. Colon. 1602, 93.