De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 602

Ratio evidens est, quia Deus neque potest cum suis ipsius verbis pugnare neque a sua sanctitate et sapientia deficere.

Sed de his criteriis negativis varia notanda sunt: a) Ut certo constet librum aliquem esse inspiratum, non necesse est examinari librum secundum haec criteria negativa. De inspiratione enim libri iudicari nequit nisi ex revelatione divina. Iamvero si Deus testatur librum esse inspiratum, a priori ex hoc testimonio colligitur non posse in libro quidquam inveniri, quo inspiratio excludatur. Contra, si deest testimonium divinum, ex consideratione criteriorum internorum nihil pro inspiratione efficitur. Ergo haec criteria poterant eatenus tantum usui esse, quatenus ex iis probari poterat librum, de cuius inspiratione disputabatur, non esse inspiratum. Atque sine dubio haec consideratio indolis haereticae, superstitiosae vel alio modo ab inspiratione divina alienae fuit ecclesiae ratio reiciendi multa scripta ut apocrypha, quia, ut dicitur in fragmento muratoriano: „Fel cum melle misceri non congruit.“ Nunc etiam haec criteria adhiberi possunt ad ostendendum quaedam scripta merito ab ecclesia e canone esse exclusa. b) Si ecclesiasticum magisterium non necessario debuit secundum haec criteria in libros sacros inquirere, antequam eos in canonem reciperet, a fortiori singulis fidelibus neque opus est neque licet ita secundum haec criteria de inspiratione iudicare velle, ut assensus in inspirationem librorum canonicorum suspendatur, usquedum libri critice examinati sint. Opus non est, quia plerisque impossibile; non licet, quia Deo loquenti denegare assensum, dum rem examinaverimus, fas non est. c) Multa in Scriptura inveniuntur, quae rationem superant. At supra rationem esse non est idem atque contra rationem esse. Mysteria non sunt contradictiones. Veteres Protestantes dicebant: Miracula, quae in Scriptura narrantur, et mysteria, quae in ea docentur, probant eius inspirationem. Recentes Protestantes plerique dicunt: Mysteria et miracula biblica sunt praecipua ratio, ob quam Scripturam non possumus simpliciter ut infallibile Dei verbum recipere, cum Deus non possit quidquam revelare, quod cum ratione pugnet. Utrique errant: veteres Protestantes, quia miracula et mysteria etiam fingi possunt; recentes Protestantes, quia in miraculis et mysteriis biblicis nihil est, quod sit contra sanam rationem. d) In Sacra Scriptura, qualem nunc habemus, sunt errores et contradictiones, e. g. in numeris. Sed apographa et versiones non sunt confundenda cum textu primigenio. Quae hagiographi inspirante Spiritu Sancto scripserant. erant sine errore; quae librarii vel interpretes descripserunt vel verterunt, non necessario sunt sine errore. Ecclesia habet Scripturam sine ullo errore in rebus fidei et morum et substantialiter eandem, quam hagiographi scripserunt, sed non eandem in omnibus usque ad ultimas particulas. Ergo ex erroribus, qui in editionibus Scripturae inveniuntur, licet concludere nos non habere editionem critice perfectam, quod omnes concedunt; non vero licet concludere ab ipsis