De inspiratione sacrae scripturae
p. 603
hagiographis errores esse conscriptos aut quaedam ab iis scripta esse sine inspiratione, quod est contra doctrinam catholicam. Et haec quidem de criteriis negativis dicta sufficiant; nam quomodo tempus scripti vel persona auctoris possint constituere criterium negativum, postea videbimus.
593. Si iam transimus ad criteria positiva, iterum quaedam notatu digna sunt: a) Solemus de Scriptura loqui ut de uno libro , quamquam scimus eam compositam esse ex scriptis, quae ratione aetatis, auctorum, generis litterarii longissime inter se distent. Et supposita inspiratione recte ita loquimur, quia principalis auctor omnium librorum sacrorum unus est: Deus inspirator; item subiectum principale Scripturae unum est: Deus unus trinus, creator, gubernator, salvator, sanctificator, consummator; unus quoque est finis Scripturae: constituere regulam fidei et morum pro ecclesia Christi; nexus quoque internus est, quia Vetus Testamentum praedicit et praeparat adventum Christi, quem Novum Testamentum venisse nuntiat. Veruntamen suppone inspirationem nondum probatam, sed ex ipsis his libris, i. e. ex rebus, quas continent probandam, non iam poteris hanc unitatem ut principium argumentandi certum supponere. Neque enim omnia, quae in Scriptura leguntur, ita indissolubilem unitatem ratione materiae efficiunt, ut nihil possit removeri, quin haec unitas perturbetur; neque ex altera parte omnia, quae extra canonem leguntur, inimica essent unitati, si reciperentur. Sublatis libris omnibus Veteris Testamenti, qui in Novo Testamento non allegantur, sublato evangelio Marci, sublata Apocalypsi et aliis libris Novi Testamenti, non minor appareret unitas quam nunc est. Neque si quartus liber Esdrae et psalmi Salomonis in Vetus Testamentum, vel si epistula Clementis et Pastor Hermae in Novum Testamentum reciperentur, unitas tolleretur. Ergo Protestantes illi recentes, qui non quidem singulis dictis Scripturae, sed Scripturae, ut unum totum est, ob unitatem suam inspirationem vindicare conantur , super fundamentum valde labile aedificant. Rationalistae contendunt quemvis fere librum sacrum esse centonem ex variis scriptis non valde dextere consarcinatum. Unde neque hoc unitatis criterio Protestantes, qui traditionem sacram reiecerunt, multum iuvantur. b) Liber non inspiratus potest continere doctrinam revelatam sine errore. Aliquis, qui audierat prophetas, Christum, apostolos, poterat eorum sermones litteris consignare, etsi ad hoc non erat a Deo inspiratus. Consequenter veritas, sanctitas, sublimitas, profunditas doctrinae, quae in aliquo libro continetur, non demonstrant librum esse inspiratum, sed fortasse ostendunt doctrinam esse revelatam. Neque sensum typicum, nisi sub certis condicionibus, esse argumentum inspirationis iam ante diximus .
Cf. supra n. 190 382.
Cf. e. g. supra n. 253.
Supra n. 387.