De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 615

Iudaeis ad fidem conversis publicavit. Secundum fuisse accepimus evangelium Marci, qui, prout Petrus ipsi exposuerat, in litteras rettulit. Atque idcirco Petrus in epistula catholica eum filium suum agnoscit his verbis: „Salutat vos electa Dei ecclesia, quae est Babylone, et Marcus filius meus.“ Tertium evangelium, Lucae, quod a Paulo commendatur (τὸ ὑπὸ Παύλου ἐπαινούμενον εὐαγγέλιον), in gratiam gentilium conscriptum. Postremum vero evangelium Ioannis.“ Sequitur expositio de ceteris libris Novi Testamenti, qua Origenes ostendit, quam pauca ab apostolis scripta sint .

Quintus testis est Tertullianus, qui contra haereticos arguit omnes et solos libros ab apostolis traditos esse canonicos. „Percurre ecclesias apostolicas, apud quas ipsae adhuc cathedrae apostolorum suis locis praesident, apud quas ipsae authenticae litterae eorum recitantur, sonantes vocem et repraesentantes faciem uniuscuiusque.“ „Dico itaque apud illas, nec solas iam apostolicas, sed apud universas, quae illis de societate sacramenti confoederantur, evangelium Lucae ab initio editionis suae stare. . . . Eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum ceteris quoque patrocinabitur evangeliis, quae proinde per illas et secundum illas habemus, Ioannis dico et Matthaei, licet et Marcus quod edidit, Petri affirmetur, cuius interpres Marcus; nam et Lucae digestum Paulo adscribere solent.“ Unde „nobis fidem ex apostolis Ioannes et Matthaeus insinuant, ex apostolicis Lucas et Marcus instaurant“ .

608. Sextus testis est fragmentum muratorianum: „Tertium evangelii librum secundum Lucam. Lucas iste medicus post ascensum Christi, cum eum Paulus quasi itineris studiosum secum assumpsisset, nomine suo ex ordine conscripsit; Dominum tamen nec ipse vidit in carne. Et idem prout assequi potuit, ita et a nativitate Ioannis incipit dicere. Quartum evangeliorum Ioannis ex discipulis. Cohortantibus condiscipulis et episcopis suis dixit: Conieiunate mihi hodie triduo, et quid cuique fuerit revelatum, alterutrum nobis enarremus. Eadem nocte revelatum Andreae ex apostolis, ut recognoscentibus cunctis Ioannes suo nomine cuncta describeret. Et ideo, licet varia singulis evangeliorum libris principia doceantur, nihil tamen differt credentium fidei, cum uno ac principali spiritu declarata sint in omnibus omnia de nativitate, de passione, de resurrectione. . . .“ Enumerantur dein alii libri Novi Testamenti, non tamen omnes, reiciuntur quaedam spuria, dubia dicitur apocalypsis Petri, et de Pastore Hermae haec statuuntur: „Pastorem vero nuperrime temporibus nostris in urbe Roma Hermas conscripsit sedente cathedra urbis Romae ecclesiae Pio episcopo, fratre eius; et ideo legi eum quidem oportet, se publicare

Ib. 6, 25; M 20, 582 sq. De praescript. 36; M 2, 49.

Adv. Marcion. 4, 4 5; M 2, 365 sq. Ib. 4, 2; M 2, 363.