De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 614

eius recumbebat, et ipse edidit evangelium, Ephesi Asiae commorans. Ergo hic quoque evangelia Marci et Lucae ad Petri et Pauli apostolorum praedicationem referuntur. Omnes et solos libros ab apostolis ecclesiae traditos Irenaeus agnoscit canonicos .

608. Tertius testis est Clemens Alexandrinus, qui secundum „traditionem quandam de ordine evangeliorum, quam a vetustioribus presbyteris acceperat“, haec scribit: „Dicebat [presbyter] ex evangeliis prius scripta esse illa, quae genealogias continerent. Marci autem evangelium ex huiusmodi occasione scriptum esse: Cum Petrus in urbe Roma Verbum publice praedicasset et Spiritu evangelium annuntiasset, multi, qui aderant, Marcum hortati sunt, utpote qui Petrum iamdudum sectatus fuisset et dicta eius memoria teneret, ut, quae ab apostolo praedicata erant, conscriberet. Marcus igitur evangelium composuit iisque, qui illud ab ipso rogabant, impertiit. Quod cum Petrus comperisset, nec prohibuit nec incitavit. At Ioannes, omnium postremus, cum videret in aliorum evangeliis ea, quae ad externa Christi pertinent, esse tradita, familiarium rogatu, Spiritu inspiratus, spirituale evangelium conscripsit.“ Itaque secundum hanc narrationem Marcus ea, quae Petrus praedicaverat, scripsit; Petrus quidem auctor non fuerat, ut hoc fieret, sed post factum non prohibuit. Sic rem concipiendam esse ipse Clemens indicat, qui alio loco ait: Cum Petrus Romae praedicasset, „tantus veritatis fulgor emicuit in mentibus eorum, qui Petrum audierant, ut parum haberent semel audisse, nec contenti essent caelestis verbi doctrinam viva voce, nullis traditam scriptis, accepisse; sed Marcum, Petri sectatorem, cuius hodieque exstat evangelium, enixe orarent, ut doctrinae illius, quam auditu acceperant, scriptum aliquod monumentum apud se relinqueret. Nec prius destiterunt, quam hominem expugnassent auctoresque scribendi illius, quod secundum Marcum dicitur, evangelii exstitissent. Quod cum Petrus per revelationem cognovisset, delectatus ardenti hominum studio, librum illum auctoritate sua comprobasse dicitur, ut deinceps in ecclesiis legeretur.“ Hoc igitur loco Petrus dicitur evangelium Marci approbasse et ecclesiis legendum tradidisse, utique ut Scripturam Sacram, idque ex speciali revelatione Spiritus Sancti.

607. Quartus testis est Origenes, qui ait: „Sicut ex traditione accepi de quattuor evangeliis, quae sola in universa Dei ecclesia, quae sub caelo est, citra controversiam admittuntur: primum scilicet evangelium scriptum esse a Matthaeo, prius quidem publicano, postea vero apostolo Iesu Christi, qui illud hebraico sermone conscriptum

Adv. haer. 3, 1; M 7, 844 sq.

Supra n. 397.

Eus., H. E. 6, 14; M 20, 551.

lb. 2, 15; M 20, 171; cf. supra n. 112.