De inspiratione sacrae scripturae
p. 617
braeos, quam eius esse putat, canonicam non habet. Ergo virum esse apostolicum ei non est sufficiens criterium canonicitatis.
De qua re ait: „Constituimus imprimis evangelicum instrumentum apostolos auctores habere, quibus hoc munus evangelium promulgandi ab ipso Domino sit impositum; si et apostolicos, non tamen solos, sed cum apostolis et post apostolos. Quoniam praedicatio discipulorum suspecta fieri posset de gloriae studio, si non assistat illi auctoritas magistrorum, immo Christi, qui magistros apostolos fecit. . . . Nam ex iis commentatoribus, quos habemus, Lucam videtur Marcion elegisse, quem caederet. Porro Lucas non apostolus, sed apostolicus, non magister, sed discipulus, utique magistro minor; certe tanto posterior, quanto posterioris apostoli sectator, Pauli sine dubio, ut, etsi sub ipsius Pauli nomine evangelium Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas instrumenti, destituta patrocinio antecessorum. Exigeretur enim id quoque evangelium, quod Paulus invenisset, cui fidem dedit, cui mox suum congruere gestiit. Siquidem (Gal 2, 1) propterea Hierosolymam ascendit ad agnoscendos apostolos et consultandos, ne forte in vacuum cucurisset, i. e. ne non secundum illos credidisset et non secundum illos evangelizaret. . . . Igitur si ipse illuminator Lucae auctoritatem antecessorum et fidei et praedicationi suae optavit, quanto magis eam evangelio Lucae expostulem, quae evangelio magistri eius fuit necessaria.“
Ut haec verba intellegantur, notandum est Tertullianum uti contra Marcionem praescriptionis argumento: Christus praedicavit evangelium, apostolos elegit ad illud promulgandum. Ergo qui post Christum et apostolos venit, debet ostendere suum evangelium cum Christi et apostolorum evangelio consentire. Marcion venit multo post, habet aliud evangelium, non est audiendus. Ergo canonicitas libri hic consideratur, in quantum ad librum canonicum requiritur, ut ratione materiae sit apostolicus. Multum abest Tertullianus a sententia quemvis virum apostolicum vi muneris inspiratum fuisse ad scribendum librum canonicum, seu quemvis librum esse dicendum canonicum, si constet eum scriptum esse a viro apostolico.
611. Ceterum idem patet alio modo ex iis, quae veteres tradunt de epistula Barnabae quae dicitur. Quicumque diserte de hac epistula loquuntur, eam Barnabae apostolo tribuunt. Ita Clemens Alexandrinus, qui eam saepe allegat et auctorem communiter apostolum, interdum virum apostolicum nominat. E. g.: „Merito ergo Barnabas apostolus“, vel: „Non mihi pluribus verbis opus est, si adduxero testem Barnabam apostolicum; erat autem is ex septuaginta et Pauli adiutor.“ Origenes: „Barnabas in epistula sua declarat, cum duas vias esse dicit. . . .“ Suspicatur Barnabae epistulam Celso fuisse notam . S. Hieronymus in libro de viris illustribus cap. 6 ait: „Barnabas Cyprius,
Adv. Marcionem 4, 2; M 2, 363 sq.
Strom. 2, 6 20; M 8, 966 1059; cf. 971 1006 1023 etc.
De princip. 3, 4; M 11, 309. Contra Cels. 1, 63; M 11, 778.