De inspiratione sacrae scripturae
p. 618
qui et Ioseph Levites, cum Paulo gentium apostolus ordinatus, unam ad aedificationem ecclesiae pertinentem epistulam composuit, quae inter apocryphas scripturas legitur. Apocrypham vocat epistulam, non quod Barnabae non sit, sed quod canonica auctoritate non potiatur. In hoc modo loquendi imitatur Eusebium, qui inter libros spurios recenset Barnabae epistulam. Sed quo sensu sit spuria, ipse explicat: „Atque hi sunt libri, qui in dubium revocantur, quorum tamen indicem contexere idcirco necessarium putavi, ut cum ex ecclesiae traditione veras ac sinceras Scripturas et omnium consensu probatas, ab iis distinxerimus, quae dubiae quidem auctoritatis sunt nec in Novi Testamenti corpus relatae a plerisque tamen ecclesiasticis scriptoribus agnoscuntur.“ Ergo etsi Barnabas fuit vir apostolicus et ab apostolis τὴν γνῶσιν accepit, quam ipsi a Christo acceperunt , tamen epistula eius canonica non est. Ipse Clemens Alexandrinus, qui epistulam quam maxime laudat, allatis quibusdam ex ea ait: „Non tamen . . . expositioni consentio“ , id quod certe non diceret de Scriptura canonica. Itaque nemo quidem veterum epistulam Barnabae abiudicavit, neque tamen epistula in canonem recepta est. Barnabas autem dicendus est aut simpliciter apostolus aut saltem unus ex eminentioribus apostolorum adiutoribus (cf. Act 13, 2 sqq; 14, 11 13; 15, 22. 1 Cor 9, 6; Gal 2, 9). Ergo tale munus apostolicum secundum sensum veteris ecclesiae non est criterium libri canonici.
612. Idem argumentum fieri potest de Clementis Romani epistula, quae scripta est ab adiutore apostolorum et in variis ecclesiis publice legebatur, neque tamen in canonem recepta est. Clementem „Paulus apostolus in epistula ad Philippenses scripta adiutorem suum fuisse docet his verbis: ‚Cum Clemente, inquit, et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.‘ Huius Clementis exstat epistula, ab omnibus uno consensu recepta, eximia prorsus atque mirabilis, quam nomine ecclesiae Romanae ad Corinthiorum ecclesiam scripsit, cum apud eos gravis esset exorta dissensio. Hanc in plerisque ecclesiis et nostra et superiori memoria palam recitari consuevisse comperimus“ . Simile quid valet de aliis quibusdam scriptis, ut de Polycarpi epistula. Maxime Pastor Hermae apud multos in magno honore fuit et a nonnullis canonicus habebatur, qui putabant scriptorem huius libri esse Hermam illum, cuius mentio fit in epistula ad Romanos (16, 14) ;
H. E. 3, 25; M 20, 270. lb. 2, 1; M 20, 135; cf. 550.
Paedag. 2, 10; M 8, 499. Eus., H. E. 3, 15 16; M 20, 250.
E. g. Origenes ait: „Sin libro uti audebimus, qui in ecclesia quidem circumfertur, sed ab omnibus pro divino non habetur, illud adhibeamus, quod in libro Pastoris de quibusdam traditur“ (Comm in Matth. tom. 14; M 13, 1239). Et in Rom 16, 14: „Puto, quod Hermas iste sit scriptor libelli illius, qui Pastor appellatur, quae scriptura valde utilis mili videtur et, ut puto, divinitus inspirata“ (Comm. in Rom. l. 10, n. 31; M 14, 1282). Secundum Eusebium „inter receptae auctoritatis libros censeri non potest“, sed inter νόθους numerandus est (H. E. 3, 3 25; M 20, 218 270).