De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 637

nostra aetate manifeste apparet, coniunctam esse dubitationem quandam de modo recte coniungendi artem historicam et criticam cum reverentia sacris libris debita. Veritas enim veritati numquam contradicit; error autem sua natura est instabilis et fluxus. Unde etsi forte a quibusdam in studio rerum biblicarum hinc inde erretur pro humanae mentis infirmitate, tamen error non praevalebit, sed detegetur et detectus ad veritatis elucidationem et stabilimentum conferet. Vera autem, quae nunc nova deteguntur, aut melius quam antea perspiciuntur, eo ipso quod vera sunt, veris Dei verbis non nocebunt, sed amica se iis societate adiungent et perfectam concordiam inibunt. Quodsi multis lenta videtur veritatis victoria, quam ipsi perfectam oculis inspicere cupiunt, non est Dei consilium, ut umquam in hac terra plene satientur homines et ulterius quaerendi et progrediendi studium deponant. Neque veritatis revelatae universim spectatae neque Sacrae Scripturae in specie umquam in hac mortali vita obtinebimus scientiam plane perfectam, omnibus numeris absolutam, ulterioris perfectionis incapacem. Vult enim Deus, ut res revelatae maneant sacra quadam caligine obvolutae, quo homines incitentur ad perscrutandas eas maiore cum desiderio et in dies melius intellegendas dulciore cum delectatione. Neque timendum est, ne ii etiam, qui bonae voluntatis sunt, per humanos errores in sinistram partem abducantur, quia, qui fideliter sequitur ecclesiam matrem, non est in periculo perdendi Deum patrem. Non recedet Spiritus Sanctus ab ecclesia, et qui libros sacros ei inspiravit et tradidit, suo potenti auxilio iuvabit, ut eos inviolatos conservet, plenius intellegat, profundius et clarius exponat. Tali magistro docenti qui se committit, non est ei timendum de fallaciis humanis, sed cum fiducia progrediendum ad effodiendos inexhaustos thesauros, quos Deus in Scriptura abscondit. Quare etiam nobis cum auctore Imitationis Christi dicere licet: Scriptura Sacra mensa est „divinae legis, continens doctrinam sanctam, erudiens fidem rectam, et firmiter usque ad interiora velaminis, ubi sunt sancta sanctorum, perducens. Gratias tibi, Domine Iesu, lux lucis aeternae, pro doctrinae sacrae mensa, quam nobis per servos tuos, prophetas et apostolos aliosque doctores, ministrasti“.