De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 636

nullo modo est criterium positivum inspirationis, verum manet non potuisse post mortem apostolorum fieri revelationem publicam de inspiratione, et consequenter non iam potuisse tunc fieri librum canonicum. Ex hac igitur veritate nihil colligitur ad probandum cum apostolatu essentialiter nexam fuisse inspirationem. Possibilitas enim inspirationis etiam post mortem apostolorum non negatur, sed negatur possibilitas eius inspirationis, vi cuius liber pertineat ad depositum fidei catholicae .

635. Pro fine historici conspectus initii et progressus huius disputationis audiamus verba Francisci Leitner , qui expositis rationibus, quae favere videntur criterio apostolicitatis, haec ait: Contra hanc sententiam et pro contraria quaedam notanda sunt: Quod Scriptura silet de speciali charismate nonnullis apostolis concesso ad scribendum, nihil efficit contra veritatem talis charismatis. Pro hoc charismate pugnat analogia prophetarum Veteris Testamenti, quos Deus mandato movit ad scribendum. Etsi externi impulsus adfuerunt, his non excluditur interna operatio Spiritus Sancti, qui excitat voluntatem humanam ad scribendum, sicut in alio ordine excitat gratia praevenienti ad bona opera. Haec excitatio requiritur, ut Deus sit auctor librorum inspiratorum. Neque putandum est impulsum divinum in iis tantum fuisse, qui id diserte testantur, aliis vero defuisse. Sancti Patres provocant quidem ad apostolicam originem librorum, sed inde non probatur eos censuisse apostolatum iam per se sufficere ad scribendos inspiratos. Neque enim eos fugere poterat criterium hoc esse insufficiens, cum etiam discipuli apostolorum inspirati fuerint, et cum inter auctores Veteris Testamenti plures fuerint, qui non erant a Deo missi, ut populo viva voce praedicarent.

636. Conclusio. Non obstantibus disputationibus, quae de variis quaestionibus biblicis etiam inter Catholicos vigent, omnibus tamen fidelibus, ut ait Concilium Tridentinum, Scriptura est „caelestis thesaurus, quem Deus summa liberalitate hominibus tradidit“. Hic thesaurus, docente Concilio Vaticano, continet libros, qui integri cum omnibus suis partibus Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum auctorem habent et ut tales ecclesiae traditi sunt, ideoque, prout e manibus auctorum suorum prodierunt, infallibilis fidei regula sunt neque ullum errorem sive in magnis sive in parvis continent.

Quae cum Catholicis indubitata sint, nemo perturbari debet, quod videat cum progressu disciplinarum biblicarum, qui Deo favente hac

Cf. supra n. 426 sq.

Die prophetische Inspiration, Freiburg 1896, 59 sqq.