De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 1

DE CONCEPTU INSPIRATIONIS.

1. Convenienter a quaestione de conceptu inspirationis ordinur, tum quia pertinet ad eam disceptationem, quae inde ab anno 1903 vehementer animos movere coepit, tum quia brevius absolvi potest; agitur enim de re, in qua, salva catholici sensus integritate, suam quisque potest sequi opinionem.

Distribuitur autem quaestio bipartito: a) utrum in explicando conceptu inspirationis procedendum sit a notione auctoris, an a notione motoris; b) utrum admittenda sit inspiratio rerum tantum, an etiam inspiratio verborum.

Ansam huius disputationis dederat doctrina cardinalis Franzelin, contra quem non pauci declamant, quasi inauditum quendam loquendi modum introduxerit et confusionis non mediocris causa fuerit. Reveratamen doctrinam hausit ex traditione catholica et solide probavit (De Insp. n. 309 sq.) . Iam audiamus quosdam eius adversarios.

„De natura inspirationis S. Scripturae“ scripsit tres dissertationes sat longas Innocentius M. Iácome in commentario „Divus Thomas“, ubi statim ab initio ita ponit statum quaestionis, quasi necessario eligendum nobis sit inter doctrinam S. Thomae et contrariam doctrinam cardinalis Franzelin , id quod est prorsus negandum, cum hi duo inter se non adversentur. Potest quis utrumque simul sequi, sicut ostendit exemplum multorum theologorum de inspiratione agentium.

2. Iácome imprimis agit „de inspirationis nomine“, et collectis variis Scripturae et Patrum dictis concludit „Sacrarum Scripturarum inspirationem esse Dei motionem longe excedentem naturam, quaeque in homine recipitur atque eo spectat, ut Divini Libri scribantur“ . Dein hanc notionem magis explicat considerando Deum inspirantem et hominem, inspiratum.

De Deo inspirante agit primo secundum Iudaeorum doctrinam, quam sic comprehendit: „Litteras igitur sanctas auctore Deo ab homine fuisse conscriptas eoque esse divinas Iudaei certe docent; itaque vel firmissimum inspirationis naturae hoc pacto iecerunt fundamentum.“ Secundo loquitur „de inspirationis natura ex S. Scriptura“. Conclusio est haec: „Deum esse Litterarum Sacrarum vere auctorem, scriptores autem sacros ... esse Dei ministros, seu, ut vocant. instrumenta; deinde sanctos scriptores ... singulari quodam et mirabili modo

Opus meum de Inspiratione sic abbreviatum citatur.

„Divus Thomas“ (Vindobonae 1915) 309.

Ib. 317.

Ib. 319 sq.