De inspiratione sacrae scripturae
p. 2
a Spiritu Sancto afflari; postremo universis regionibus Librorum Sacrorum divinam inspirationem ... circumscribi. Sequitur tertio „de inspirationis natura apud SS. Patres“, qui docent „Deum esse Sacrarum auctorem Litterarum. Scriptorem autem humanum, iam primis saeculis, docent esse Dei ministrum... De hoc vero, quod ad mentem attinet, eam dicunt Patres esse singulari modo a Deo illustratam... Insuper mentem scriptorum sic amplificatam, sicut et Divinos Libros accuratissime, nullo prorsus depravari errore tutantur. Inspirationem denique minime censent teneri angustiis; sed tantam esse, ut quidquid pertinet ad Scripturam, inspiratum ea divinumque efficiat.“ Sequitur quarto „de inspirationis natura in Ecclesiae monumentis“, praecipue in Conciliis florentino, tridentino, vaticano, et in Encyclica „Providentissimus“ Leonis XIII. Florentinum „affirmat inspirationem esse causam, cur Deus probe auctor appelletur. Concilium autem tridentinum fines inspirationis certos describit, et vaticanum duplices respuit depravatas opiniones. Sed Encyclica „Providentissimus“ et scriptorem humanum et Scripturam diligentissime exponit in nullo versari errore“ . Haec igitur de Deo inspirante.
De scriptore inspirato ex prooemio Lucae et 2 Mach. 2, 24 sq. concluditur scriptores sacros posse causis naturalibus ad scribendum moveri, uti fontibus non inspiratis, in iis perquirendis diligenter laborare, quasdam imperfectiones in scribendo committere .
De Libro inspirato, ex quo rite inspecto possint varia disci de natura inspirationis, haec statuit: Ad acquirendam perfectam notionem inspirationis coniungenda sunt ea, quae ex revelatione discimus de inspiratione („via a priori“), et ea, quae in ipsis Libris Sacris manifestantur quantum ad quaestiones speciales ad inspirationem spectantes, e. g. qui homines praerogativa inspirationis donati sint, circa quas res inspiratio versari possit, qui loquendi modi in Scriptura inspirata adhibeantur, alia similia („via a posteriori“) .
3. Quae hucusque Iacome nobis exposuit, ea sunt, de quibus inter theologos convenit; ipse quoque Franzelin haec non minus clare, distincte, erudite explicavit. Iacome addit in Encyclica „Providentissimus“ tradi inspirationem verbalem, cum dicatur Deus movere sacros scriptores, ut res scribendas „apte infallibili veritate exprimerent; secus non esset ipse auctor Sacrae Scripturae universae“ (cf. De Insp. n. 343). His verbis breviter comprehenduntur eadem, quae Franzelin in tertia thesi de inspiratione ait „esse aliquam operationem divinam necessariam etiam pro parte materiali [i. e. pro verbis materialibus], ut Deus infallibiliter sit auctor libri“. Et qualis est haec operatio divina? Est „talis operatio divina, ut homo scribens non solum actu eligat, sed etiam infallibiliter eligat signa apta ad res et sententias vere et sincere exprimendas“. Nulla igitur est sensus differentia inter dictum Summi Pontificis et dictum cardinalis Franzelin; neque ulla est ratio cum quadam ostentatione contra Franzelin urgendi verba, quibus enuntiatur ipsius doctrina.
Divus Thomas 1915, 328. . . . . Ib. 333. . . . . Ib. 340.
Ib. 342 sq.
Ib. 341 sq.