De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 30

historiam praesertim, iuvabit transferri.“ Super paucis his verbis et audaces conclusiones exstructae et acres disputationes factae sunt.

Contextus est hic (cf. De Insp. n. 344 sq. 515): Leo XIII ait sacros scriptores, ubi de ortu et occasu solis et aliis phaenomenis physicis loquantur, noluisse intimam rerum adspectabilium constitutionem pervestigare et docere, sed eos describere res secundum communem loquendi usum. Praeterea, si apud singulos quosdam Patres vel posteriores interpretes quaedam expositiones leguntur non pertinentes ad res fidei, hae non necessario sequendae sunt. Similiter si quidam philosophi vel speculatores naturae quaedam affirmant ut certo tenenda, quae nondum communiter et constanter recepta sunt, haec non statim transferenda sunt ad expositionem Scripturae, quia interpretem fugere non debet „factum quandoque esse, ut certa quaedam ab illis tradita postea in dubitationem adducta sint et repudiata. Quodsi physicorum scriptores, terminos disciplinae suae transgressi, in provinciam philosophorum perversitate opinionum invadant, eas interpres theologus philosophis mittat refutandas.“

Post haec immediate leguntur illa verba, de quibus agitur: „Haec ipsa ... iuvabit transferri.“ Cur et quo sensu iuvabit transferri? Id statim explicatur. „Dolendum enim multos esse qui antiquitatis monumenta ... magnis ii quidem laboribus perscrutentur et proferant, sed eo saepius consilio, ut erroris labes in sacris Libris deprehendant, ex quo illorum auctoritas usquequaque infirmetur et nutet. ... At nefas omnino fuerit ... concedere sacrum ipsum errasse auctorem. ... Etenim libri omnes atque integri, quos Ecclesia tamquam sacros et canonicos recipit, cum omnibus suis partibus, Spiritu Sancto dictante, conscripti sunt; tantum vero abest, ut divinae inspirationi error ullus subesse possit, ut ea per se ipsa non modo errorem excludat omnem, sed tam necessario excludat et respuat, quam necessarium est Deum, summam Veritatem, nullius omnino erroris auctorem esse.“

Numquid in hoc contextu illud „iuvabit transferri“ hunc sensum habet: Sicut de phaenomenis physicis sacri scriptores, sequentes communem hominum usum, loquuntur secundum ea, quae sensibiliter apparent, ita in rebus historicis populares traditiones sequuntur, nihil curantes de intima rerum narratarum veritate? An potius inculcatur: Sicut in quaestionibus physicis non quaevis nova opinio praecipitanter est amplectenda, ita multo minus in quaestionibus historiae antiquae omnia illa, quae ab inimicis religionis revelatae ex documentis priscis contra Scripturae veritatem tamquam firma argumenta proferuntur, recipienda sunt ad mutandam Scripturae interpretationem? Responsum videtur satis clarum.

Nihilominus Hummelauer iterum iterumque appellat verba ista „iuvabit transferri“ tamquam argumentum, quo theoria sua de traditionibus

Encycl. „Providentissimus Deus“, ed. Herder 55 sqq.