De inspiratione sacrae scripturae
p. 29
popularis, i. e. secundum materiam et formam subeunt notabiles mutationes. Certum quidem est Deum providisse, ne in hac transformatione irrepserint errores religiosi in historiam originum; sed etiam in rebus pure historicis miraculose impeditum esse omnem errorem probatum non est. Ergo admittere licet in libro Genesis facta historica et ficta in unam continuam narrationem esse contexta .
Quid voluit Hummelauer ostendere? Ipsam S. Scripturam utendo verbo toledoth indicare narrationes omnes vel multas in libro Genesis non esse historicas, sed traditiones populares. Quid revera probavit, si quid probavit? Nos posse ob varias considerationes aliunde petitas rationabiliter admittere narrationes verbo toledoth significatas non esse historiam presse dictam, sed antiquissimas traditiones populares. Hae autem sunt duae res toto caelo diversae. Conatus theoriam traditionum popularium argumento biblico substruendi successu caruit.
Ita satis unanimiter iudicarunt tam ii, qui laudarunt opusculum Patris Hummelauer quam qui impugnarunt. Ita e. g. W. Engelkemper eximia laude ornat opusculum, sed argumentum ex verbo toledoth censet e primo loco esse removendum, utpote non valde firmum . P. Vetter ait quidem opusculum illud sibi ex animi mente esse scriptum, sed verbo toledoth significari traditiones populares non concedit, vult potius esse traditiones domesticas . W. McDonald consentit cum principali thesi Patris de Hummelauer, sed argumentum primum ex verbo toledoth non videtur ei ullo modo decretorium .
Ex iis, qui pugnant contra Hummelauer, L. Fonck effert ne unam quidem opusculi censuram videri scriptam esse in favorem novae explicationis verbi toledoth. Ad ostendendam novitatem explicationis Fonck testes invocat optima lexica hebraica et recentissima (1905), secundum quae toledoth habeat triplicem significationem; est enim 1. generationes seu proles, 2. genealogia seu historia gentilicia, 3. productio seu creatio rerum. Hanc ultimam significationem habet Gen. 2, 4. Ceteris locis Genesis optime convenit secunda significatio, i. e. genealogia vel historia domestica; idem valet de Num. 3, 1; Ruth 4, 18; 1 Par. 1, 29, quos textus Hummelauer omittit. Favet etiam etymologia, quia jalad est „generare“. Ex conceptu autem generationis ad conceptum genealogiae vel historiae gentiliciae facilis est transitus, e contra nexus generationis cum traditione populari minime perspicuus est .
Haec pauca sufficere videntur, ut appareat, cur diutius immorari non oporteat in diudicando conatu faciendi ex verbo toledoth argumentum biblicum, quo fulciatur theoria traditionum popularium in narrationibus genesiacis.
29. Altera quaestio versatur circa illa verba, quae in encyclica „Providentissimus“ leguntur: „Haec ipsa deinde ad cognatas disciplinas, ad
Fr. v. Hummelauer, Exegetisches zur Inspirationsfrage (Freiburg i. Br. 1904) 25—32.
Theologische Revue 3 (Münster 1904) 600.
Theologische Quartalschrift 87 (Tübingen 1905) 274.
The Irish Eccles. Record, April 1905, 340 sq.
L. Fonck, Der Kampf um die Wahrheit der Heiligen Schrift seit 25 Jahren (Innsbruck 1905) 164 sqq.