De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 33

ceterorumque Patrum comprobata, ii dissentiunt, qui partes Scripturarum historicas non factorum absoluta inniti veritate arbitrantur, sed tantummodo relativa quam vocant et concordi vulgi opinione; idque non verentur ex ipsis Leonis Pontificis verbis inferre, propterea quod principia de rebus naturalibus statuta ad disciplinas historicas transferri posse dixerit. Itaque contendunt hagiographos, uti in physicis secundum ea, quae apparent, locuti sint, ita eventa ignaros rettulisse, prouti haec e communi vulgi sententia vel falsis aliorum testimoniis constare viderentur, neque fontes scientiae suae indicasse neque aliorum enarrationes fecisse suas. Rem in decessorem Nostrum plane iniuriosam at falsam plenamque erroris cur multis refellamus? Quae est enim rerum naturalium cum historia similitudo, quando physica in iis versantur, quae sensibiliter apparent' ideoque cum phaenomenis concordare debent, cum, contra, lex historiae praecipua haec sit scripta cum rebus gestis, uti gestae reapse sunt, congruere oportere? Recepta semel istorum opinione, quo pacto incolumis consistat veritas illa, ab omni falso immunis, narrationis sacrae, quam decessor Noster in toto Litterarum suarum contextu retinendam esse declarat? Quodsi affirmat ad historiam cognatasque disciplinas eadem principia transferri utiliter posse, quae in physicis locum habent, id quidem non universe statuit, sed auctor tantummodo est, ut haud dissimili ratione utamur ad refellendas adversariorum fallacias et ad historicam Sacrae Scripturae fidem ab eorum impugnationibus tuendam.

Itaque constat eam explicationem verborum „iuvabit transferri“, quam Hummelauer et alii cum tanta fiducia ut certo veram praedicaverunt, non esse veram eamque repeti nulla ratione oportere.

Haec igitur dicta sint ad ostendendum illa duo argumenta, quibus Hummelauer conatus est theoriam suam fulcire quasi auctoritate biblica et auctoritate pontificia, esse inefficacia. Iam ad theoriam ipsam considerandam accedamus.

ART. V.

DE GENERIBUS LITTERARIIS.

32. Esse in S. Scriptura genera litteraria varia, ut leges, carmina, instructiones, est res tam evidens, ut eam in mentem revocasse sufficiat (cf. De Insp. n. 492 sq.).

Hummelauer considerat ea tantum genera litteraria, in quibus sub forma historica aut res omnino fictae aut partim fictae partim factae, alicuius doctrinae illustrandae causa, proponuntur . Seu, ut ipse ait: „Cum praecipue consideremus difficultates ortas contra libros narratorios

Ib. 395 sq.; cf. Denz. 2186 sq.

E. Dorsch (Zeitschrift für kathol. Theologie 35 [1911] 424—431) ostendit iam S. Augustinum varia genera litteraria narrationum historicarum distinxisse. at non ideo veritatem historicam Scripturae in dubium vocasse.