De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 34

Veteris Testamenti, continebimus nos in generibus litterariis narrationis Veteris Testamenti“ (p. 5).

Haec autem genera sunt: 1. Fabula, 2. Parabola, 3. Poesis epica, 4. Historia religiosa, 5. Historia antiqua, 6. Traditiones populares, 7. Narratio libera, 8. Midrash, 9. Narratio prophetica, apocalyptica.

Fabula unica arborum eligentium sibi regem narratur in Scriptura (Iud. 9, 8 sqq.), non ut inventa a scriptore inspirato, sed a Ioatham, cuius historia ibi narratur (p. 6).

Parabola quid sit, notum est ex evangeliis, ubi totiens legimus narrationes unice servientes ad illustrandam doctrinam aliquam moralem, non ad docendam historiam (p. 7).

Epos historicum est poema, quo eventus historici ita exornantur et componuntur, ut forma et finis non sit descriptio historicae veritatis, sed ea verisimilitudo fictionis, quae requiritur ad parandam delectationem aestheticam (Homeri Ilias).

„Epos inspiratum non habemus, sed partes tantum epicas vel lyrico-epicas. Talia sunt Psalmi creationem mundi celebrantes vel alios eventus historiae salutis, etiam descriptio plagarum aegyptiacarum in libro Sapientiae, ubi quaedam leguntur, quae desunt in libro Exodi, etsi tuto admittere licet scriptorem non habuisse alium fontem nisi Exodum, cetera autem per modum ornatus poetici addidisse.... Certe non apte ageret, qui vellet Exodum et Sapientiam iungere in unam narrationem historicam continentem singula quaeque in his libris narrata. In Ps. 136 (135), 15 legimus: ‚Excussit Pharaonem et exercitum eius in mari rubro‘.... Hoc [quod de Pharaone dicitur] potest esse historice falsum et solum poetice verum; poetica autem veritas est unica, de qua in carmine quaeritur“ (p. 8 sq.).

Historia religiosa. Historia propter se ipsam scripta non legitur in S. Scriptura; sed quae ibi narrantur, ob finem aedificationis religiosae narrantur. Homines habebant ius, ut religiose aedificarentur, antequam omnes fontes historici essent investigati, et antequam ars critica esset exculta. Quemcumque gradum progressus occupat disciplina historica, ad aedificationem maxime confert, si scriptor loquitur hominibus illius aetatis secundum gradum progressus, ad quem tum homines pervenerant. Idem valet de forma narrandi. Historia religiosa potest ea, quae solum cogitata sunt, referre ut verba oris; et potest colloquia vel sermones eo modo transformare, quo convenit fini aedificationis. Ergo historia religiosa et in electione materiae et in forma narrationis differt ab historia critica (p. 9—12).

33. Maioris ponderis sunt, quae dicuntur de historia antiqua. Historia antiqua hic significat certum genus litterarium, non historiam rerum antiquis temporibus gestarum. Tamquam genus litterarium opponitur historiae secundum recentem methodum historicam scriptae. „Scriptores Veteris Testamenti non poterant historiam criticam conscribere, quia illis temporibus nulla historia critica existebat, immo ne conceptus quidem eius aderat. Nesciebatur, quam necessarium esset fontes historicos omni ex parte pervestigare, deerant adiumenta comparandi fontes, nota non erat methodus iis utendi. Hebraei hac in re