De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 37

nobis videtur per se evidens. Dolendum est, quod desideratur in Introductionibus“ (p. 44—49).

Duo igitur sunt, quae statuuntur: a) Libri quidam, qui hucusque habebantur historici, fortasse ad genus litterarium non historicum pertinent, sed sunt „narrationes liberae“ vel „midrashim“, ut Ruth, Iudith, Esther, Tobias (p. 38 43), vel „traditiones populares“, ut Genesis (p. 29). b) Etiam libri historici Veteris Testamenti non habent veritatem „historiae criticae“ nostrae aetatis, sed veritatem „historiae antiquae“ (p. 19).

Sed quia Hummelauer haec nonnumquam magis explicat in partibus secunda et tertia libelli sui, hae explicationes proxime audiendae sunt. Ideo hic pauca tantum iuvat annotare.

Imprimis eo tempore, quo Hummelauer scripsit, alii similes theorias propugnarunt. Ita e. g. G. Bonaccorsi, Questioni bibliche (Bologna 1904), de quo iam alibi quaedam diximus (De Insp. n. 411, nota). De genere litterario et de moribus litterariis antiquitatis, et praecipue orientis, Bonaccorsi eodem ac Hummelauer sensu loquitur in tractatu de Hexateucho; de iis, quae Hummelauer in parte tertia opusculi sui dicit, Bonaccorsi agit in dissertatione de interpretatione S. Scripturae.

36. Multi exegetae his theoriis adstipulati sunt. Fonck „inter multos alios“ enumerat Prat, Durand, Girerd, Batiffol, Bonaccorsi, Zapletal, Rose, Sanders, Poels, Zanecchia, Holzhey, Engelkemper, Höpfl, Peters . Lagrange autem monet omittendos non fuisse Mignot, Le Camus, Douais, Touzard, Jacquier, Guibert, van Hoonacker, Schlögl, Sloet, Minocchi; immo ait: Non iam agitur de singulis exegetis, sed de tota exegesi progressiva; constat enim omnes fere eos, qui scripserunt opera biblica, quae magni aestimantur a multis, malle potius esse cum progressivis quam cum eorum refutatoribus . Aliis verbis: Quaestio, de qua agitur, inter exegetas melioris notae iam est decisa.

Eadem fiducia impletus erat Pater de Hummelauer. Identidem cum eo de hac re locutus sum; quando autem dicebam caute procedendum esse in quaestione tam difficili, de qua essent opiniones tam oppositae, respondit mihi: Post decem annos sententia, quam propugno, erit consensu omnium recepta. Attamen ante mortem suam († 12 Apr. 1914) intellexit exspectationem suam fuisse fallacem, et sententiam suam in ea forma et amplitudine, qua ipse eam proposuerat, Romae minime approbari.

Sufficiat interim in memoriam revocare Responsum „Commissionis de re biblica“ de indole historica S. Scripturae (23 iun. 1905).

„Ad dubium:

Utrum admitti possit tamquam principium rectae exegeseos sententia, quae tenet S. Scripturae libros, qui pro historicis habentur, sive totaliter sive ex

L. Fonck, Der Kampf um die Wahrheit der Heiligen Schrift seit 25 Jahren (Innsbruck 1905) 101—124.

Revue biblique 1906, 149 sq.