De inspiratione sacrae scripturae
p. 36
creat personas fictas, colloquia, nexum et cursum rerum, ut hoc modo legentes delectet et certas quasdam ideas evolvat. Finis talis narrationis potest esse instructio moralis vel religiosa. Ideo ad hunc finem Deus tales narrationes inspirare potest. Numquid revera inspiravit? Sunt qui huc referant libros Ruth, Iudith, Esther, Tobiae. Si multae „legendae“ medii aevi, quae certe non stricte historicae sunt. tam diu optime aedificationi serviebant, cur Deus non potuit similes narrationes inspirare? (p. 36—39.)
Midrash haggadicus pertinet ad narrationes liberas, sed est earum species quaedam Hebraeorum propria, quae in eo est, quod scriptor narrationem aliquam biblicam libere elaborat, non ad narrandam veram historiam neque ad delectandum, sed ad inculcandam aliquam veritatem, maxime moralem. Ita quidam poeta midrashicus varia, quae in libro Iob leguntur, et alia Scripturae dicta transfert ad Abrahamum, ut ostendat a Deo etiam iustorum tentationes permitti ad eorum animos purificandos. Tali narrationi non convenit quidem veritas historica, sed convenit ei veritas moralis, ob quam potest inspirari. Suntine in S. Scriptura tales narrationes inspiratae? Fas est admittere fortasse librum Iudith esse midrashicam elaborationem vetustioris narrationis sive historicae sive parabolicae.
Haec species narrationis liberae iam ideo ab exegeta praeteriri nequit, quia in ipsa S. Scriptura commemoratur, scilicet 2 Paral. 13. 22; 24, 27 (p. 39—43).
Narratio prophetica, apocalyptica. Etiam hoc genus litterarium est Hebraeorum proprium, quatenus eorum prophetae saepe eventus futuros praedicunt sub symbolis, quorum sensus perfecte non intellegitur nisi post impletionem. Ergo haec symbola non sunt futura historia, sed sunt imagines, quibus convenienter res futurae repraesentantur. Quid in iis pertineat ad res, quid ad vestitum symbolicum, eventus ipsi docebunt (p. 43 sq.).
35. Cur Hummelauer haec genera litteraria enumerat tamquam rem maxima consideratione dignam, cum in libris introductoriis et hermeneuticis vel in prolegomenis commentariorum de genere litterario singulorum librorum iam ante eum totiens sermo fuerit? Ratio est, quia vult exegetis libertatem vindicare negandi indolem stricte historicam multarum narrationum biblicarum, quae ante nostram aetatem habebantur historia proprie dicta. Ad hunc finem effert veritatem historicam non esse unicam veritatem, sed posse scriptis specietenus historicis aliam veritatem convenire. Exegetae, inquit, sacra obligatio incumbit firmiter tenendi veritatem cuiusvis narrationis inspiratae, sed libertatem habet statuendi genus litterarium cum sua propria veritate. Itaque hic canon exegeticus statuendus est: „Quotiens dictis narrationis inspiratae dubitationes graves obstant, exegetam oportet serio etiam hanc quaestionem considerare: nonne liceat narrationem alii generi litterario attribuere quam generi stricte historico.“ Quando igitur graves difficultates obstant sensui historico, exegeta dicet: Habemus hic veritatem parabolae, narrationis liberae, historiae antiquae. „Hic canon
His locis in textu hebraeo legitur midrash, ubi graece scribitur Βιβλίον vel Γραφή, latine Liber.