De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 40

ex opere Iasonis. Nonne Deus inspirans secundum librum Machabaeorum voluit fortasse nos docere aliquid de essentia inspirationis, quae est mirabilis condescensio Dei ad homines. qui vel epitomatorem adhibet ad promovendam salutem hominum? (p. 65—68.)

Ex iis, quae exposita sunt, colligere licet haec secundum Hummelauer:

a) Spiritus Sanctus noluit per hagiographos nobis dare institutiones historicas de rebus ad salutem non profuturis. Ideo eos inspiravit ad narrationem historicam liberiorem, quae est historia secundum apparentiam, i. e. secundum illos limitatos fontes, qui iis praesto erant. Haec historia in genere est vera, sed minores errores non excluduntur.

b) Sancti quidem Patres omnia dicta historica Veteris Testamenti aequaliter vera habebant. Nihilominus quando difficultates obstabant, relicto sensu historico confugiebant ad sensum allegoricum. Ergo nobis licet admittere sensum historicum liberiorem (p. 69—71).

38. Historiae rerum gestarum propinqua est historia rerum scriptarum, seu historia litteraria, quae continet tres partes: a) criticam textus, b) hermeneuticam, c) criticam litterariam, quae sunt disciplinae adiutrices artis historicae.

Critice in textum inquirere non solent scriptores Novi Testamenti, sed saepe sequuntur versionem Septuaginta, etiamsi haec differt a textu originali. Ita in genealogia Christi apud Lucam (3, 36) post Arphaxad legitur Cainan, sicut in textu graeco Gen. 11, 12; in textu autem hebraeo habetur: Arphaxad genuit Sale (Schalach). Ad probandum Christum descendisse ab Adamo, haec est res indifferens. Ergo poterat evangelista sequi textum omnibus notum. Similiter aliis locis, ubi scriptores Novi Testamenti dicunt: „Scriptura dicit“, sensus est: Sic Scriptura dicit secundum versionem graecam. Si argumentantur ex verbis graecis diversis a textu hebraeo, habetur argumentum ex auctoritate Septuaginta, non ex textu originali biblico (p. 73—79).

Hermeneutica est ars inveniendi verum sensum verborum alicuius scriptoris. Methodus hermeneutica nostrorum temporum ignota erat iudaeis tempore Christi, etiam apostolis et christianis priorum saeculorum.

Id maxime apparet in sensu typico statuendo. In antiquo foedere fuisse typos novi foederis constat. Ipsa Scriptura Novi Testamenti et imprimis epistulae paulinae id testantur. Quomodo auctor inspiratus pervenit ad cognitionem indolis typicae multorum factorum Veteris Testamenti? Fortasse revelatione; at talis revelatio tum solum admittenda est, cum aut revelationis certum testimonium habemus, aut typus ut typus via tantum revelationis cognosci potuit. Ita autem rem communiter factam esse probari nequit, cum in praecipuis typis analogia inter utrumque Testamentum evidens sit, et mentes iudaeorum, maxime hellenistarum, optime dispositae essent ad analogias et allegorias, a Deo intentas, ubique quaerendas et inveniendas. Qua de causa scriptores Novi Testamenti non tam indigebant speciali revelatione, ut ad typos