De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 41

animum adverterent, sed potius speciali assistentia divina, ne in hac re modum excederent, ut Philo et alii iudaei. Etiam in veris typis certitudo solum habetur in re principali; quo magis expositio typica ad res minoris momenti extenditur, eo minus est certa.

Hinc diiudicanda est vis argumenti typici, quo sacri scriptores totiens utuntur, quia erat opportunum et populare. Neque enim putandum est apostolos, quidquid de typis dicant, ex speciali revelatione accepisse, e. g. quod Sara et Hagar, Moria et Sinai sint typi amborum Testamentorum. Sufficiebat, ut mens eorum per inspirationem dirigeretur ad hoc opportunum argumentum, et ut in eius usu adiuvaretur et ab errore servaretur.

Itaque ut haec. quae de hermeneutica dicta sunt, breviter comprehendamus: Sacri scriptores in principiis hermeneuticis non magis quam in cognitione rerum naturalium alios homines illius aetatis praecurrerant. De relatione versionis alicuius ad textum originalem, de necessitate diiudicandi illam per hunc, de inutilitate versionis a textu originali discrepantis conceptus claros non habebant. Spiritus autem Sanctus assistebat sacris scriptoribus, ne ex eorum imperfecta notitia principiorum hermeneuticorum irreperet quicquam contra fidem et bonos mores, neve argumentum invalidum pro valido proponeretur (p. 80—84).

Critica litteraria, de qua hic sermo est, nihil aliud intellegitur nisi historia textus sacri, quae tradi solet in Introductione in S. Scripturam. Sed hoc loco haec critica reducitur fere ad hanc unicam quaestionem: Quid sciverunt auctores Novi Testamenti de scriptoribus Veteris Testamenti? Quam scientiam litterariam habuerunt, quando provocant ad determinatas personas ut auctores certorum scriptorum Veteris Testamenti? Iudaei tunc certam notitiam huius rei non habebant, neque de auctoribus humanis librorum sacrorum multum curabant, quia iis sufficiebat, quod libri essent verbum Dei. Praeterea sensu critico carebant: ideo traditiones quoque eorum historica auctoritate carebant.

Numquid scriptores Novi Testamenti habebant notitiam altioris ordinis quam eorum aequales de auctoribus Veteris Testamenti? De rebus physicis et historicis eandem scientiam habebant ac ceteri; cur non de critica litteraria, quae pertinet ad historiam? Ergo praesumendum est eos, quando scripta Veteris Testamenti certis auctoribus tribuunt, sequi communem traditionem, quae poterat esse opinio vera, et poterat esse opinio falsa. Ergo etsi hagiographus Novi Testamenti ait: „Moyses dicit“, „Isaias dicit“, non eo ipso infallibiliter constat verba scripta esse a Moyse vel ab Isaia (p. 85—89).

Generatim in disciplinis profanis sacri scriptores progressi non erant ultra mensuram aequalium suorum; neque in hac re inspiratio quicquam mutavit. Quia in scriptis suis loquuntur ad homines illorum temporum, secundum scientiam essentialiter altiorem loquentes non potuissent a lectoribus intellegi; ergo talis scientia iis data non est a Deo. Iudaei ex Hexaemero non didicerunt heliocentricam mundi