De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 48

autem a novitatibus, quas in dies audax quisque molitur, quaeque quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est in fide (1 Tim. 1, 4); si vero insolitae legitimeque damnatae, in destructionem sunt et non in aedificationem.

Iam vero evulgatum nuper est Paderbornae opus, quod inscribitur Kurzgefaßtes Lehrbuch der speziellen Einleitung in das Alte Testament auctore D. Carolo doct. Holzhey, in quo iuxta neotericas rationalismi et hypercriticae theorias de libris Veteris Testamenti fere omnibus, ac potissimum de Pentateucho, de libris Paralipomenon, Tobiae, Iudith, Esther, Ionae, Isaiae et Danielis, sententiae audacissimae propugnantur, quae antiquissimae traditioni Ecclesiae, venerabili SS. Patrum doctrinae et recentibus pontificiae Commissionis Biblicae responsis adversantur et authentiam atque historicum valorem sacrorum Librorum nedum in dubium revocant, sed paene subvertunt.

Hunc itaque librum S. haec C. de mandato Ssmi D. N. Papae prohibet omnino, quominus in Seminaria introducatur, ne ad consultationem quidem.

Cum vero alia habeantur similis spiritus commentaria in Scripturas Sanctas tum Veteris tum Novi Testamenti, ceu scripta plura P. Lagrange et recentissimum opus, cui titulus „Die Heilige Schrift des Neuen Testamentes“, editum Berolini an. 1912, auctore Dr. Fritz Tillmann, haec quoque expungenda omnino esse ab institutione clericorum Ssmus D. mandat et praescribit, salvo ampliore de iis iudicio ab illa auctoritate ferendo, ad quam de iure pertinet.“

44. Haec repetere visum est, quia ex hoc decreto et auctoritativa eius explicatione colligitur, quid censendum sit de opinione Patris Hummelauer et aliorum, quam audivimus.

Archiepiscopus enim Senensis rogavit, ut S. Congregatio consistorialis sibi indicaret, quos ob errores illi libri exclusi essent a Seminariis. Annuit precibus S. Congregatio 22 oct. 1912, cuius responsum publici iuris fecit archiepiscopus in „Bollettino Ufficiale Mensile per l'Archidiocesi di Siena“ 3 (1912) 161—167:

„I. Opera del Rev. Dott. Carlo Holzhey: Kurzgefaßtes Lehrbuch der speziellen Einleitung in das Alte Testament.

1. Nella questione del Pentateuco l'autore segue la teoria delle fonti dei critici moderni (particolarmente p. 32—54), secondo la quale il Iahvista daterebbe dalla fine del regno Davidico (p. 40) e l'Elohista dall'anno 750 a. C. incirca (p. 42). Queste due fonti sarebbero poi state unite dal 650 al 600 a. C. (p. 44); e ad esse nel tempo dell'esilio babilonico sarebbe stato aggiunto il Deuteronomio, composto separatamente

Acta Apost. Sedis 4 (1912) 530—531. Amplius illud iudicium factum est 20 ian. 1913, quo die a S. Congregatione Indicis Introductio Doctoris Holzhey posita est in Indice librorum prohibitorum. Acta Apost. Sedis 5 (1913) 9. Declaratio subiectionis ib. 6 (1914) 31.