De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 47

recentium criticorum, item commentarii vel libri tractantes speciales quaestiones biblicas, ita ut pro suo quisque libitu possit sibi eligere in re biblica duces, etiam catholicos, qui aut hanc aut illam sententiam propugnant, idque non solum in singularibus quibusdam quaestionibus, sed quod attinet ad conceptus maxime fundamentales.

Mirum igitur non est supremam auctoritatem ecclesiasticam aliquotiens intercessisse, ut certi discordiae fines ponerentur. In documentis publicis de hac re editis interdum personae nominantur; nos hic unice ipsas res theologicas respicimus.

Anno 1908 d. 29 iunii Commissio de re biblica de unitate libri Isaiae contra eos, qui plures auctores eiusdem libri statuebant, haec decrevit:

In responsis ad dub. I et II reicitur sententia docentium vaticinia Isaiae non esse veri nominis vaticinia, sed fortasse sagaces quasdam coniecturas de rebus mox futuris.

„Dubium III: Utrum admitti possit prophetas ... etiam tamquam praenuntios eventuum futurorum constanter alloqui debuisse auditores non quidem futuros, sed praesentes et sibi aequales, ita ut ab ipsis plane intellegi potuerint, proindeque secundam partem libri Isaiae (c. 40 ad 66), in qua vates non iudaeos Isaiae aequales, at iudaeos in exsilio babylonico lugentes veluti inter ipsos vivens alloquitur et solatur, non posse ipsum Isaiam iamdiu emortuum auctorem habere, sed oportere eam ignoto cuidam vati inter exsules viventi assignare?

Resp.: Negative.

Dubium IV: Utrum ad impugnandam identitatem auctoris libri Isaiae argumentum philologicum, ex lingua stiloque desumptum, tale sit censendum, ut virum gravem, criticae artis et hebraicae linguae peritum, cogat in eodem libro pluralitatem auctorum agnoscere?

Resp.: Negative.

Dubium V: Utrum solida prostent argumenta, etiam cumulative sumpta, ad evincendum Isaiae librum non ipsi soli Isaiae, sed duobus, immo pluribus, auctoribus esse tribuendum?

Resp.: Negative“ (Denz. 2115—2119).

43. Similia iudicia facta sunt de aliis libris S. Scripturae. Ne vero oppositis ideis implerentur animi candidatorum sacrorum ordinum, quidam libri novis opinionibus faventes exclusi sunt ab usu Seminariorum. Ita die 29 iun. 1912 editum est

Decretum S. Congregationis consistorialis de quibusdam rei biblicae commentariis in sacra Seminaria non admittendis.

„Cum semper et ubique cavendum sit, ne quis Scripturas Sanctas contra eum sensum interpretetur, quem tenuit ac tenet sancta Mater Ecclesia (S. Trid. Syn. sess. IV); id maxime necessarium est in Seminariis inter alumnos, qui in spem Ecclesiae adolescunt. Hos enim prae ceteris oportet sanis doctrinis imbui, quae venerandae Patrum traditioni sint conformes et a legitima Ecclesiae auctoritate probatae; arceri