De inspiratione sacrae scripturae
p. 56
movere SS. Patres dixerunt esse inutilem laborem; eo ipso concesserunt de auctoribus sacrorum librorum non haberi apostolicam traditionem (p. 119 sqq.).
Christum esse Messiam a Deo per prophetas promissum est doctrina, quae supponit veras prophetias messianicas legi in Vetere Testamento. Quod ad tempus horum vaticiniorum attinet, certum est ea pluribus saeculis ante Christum scripta esse. Hoc sufficit ad construendum argumentum apologeticum, etsi critica forte admittit Deuteroisaiam tempore exsilii viventem, vel compositionem libri Danielis assignat tempori Machabaeorum (p. 122).
Pro credibilitate Evangeliorum proponitur duplex argumentum, alterum traditionis, alterum historicum. Supposita divina ecclesiae institutione et constitutione credibilitas Evangeliorum valde simpliciter et efficaciter sic probatur: Ecclesia nobis ut verbum Dei tradit Sacram Scripturam; ergo, quidquid in ea affirmatur, nobis credendum est. Hoc est argumentum traditionis.
Praeterea requiritur argumentum historicum, quod non omnibus aeque proponi potest, sed necessarium est ad scientiam apologeticam excolendam. Qui e. g. argumentari vult ex Evangelio S. Matthaei, duo debet probare: a) Matthaeus est auctor Evangelii. quod primo loco poni solet; b) Matthaeus est testis historicus fide dignus (p. 123—124).
Matthaeum esse auctorem Evangelii colligitur ex multis testimoniis, quae singula examinanda et conferenda sunt. Quo magis progreditur scientia historica, eo magis aut extendendum aut corrigendum est argumentum, et eo magis potest quidem fieri solidum, sed eo magis etiam fit difficile (p. 124).
Matthaeum esse testem fide dignum non tam probatur ex dictis singulorum hominum, qui de Matthaeo loquuntur, quam ex testimonio universali totius primae ecclesiae. Hoc tamen testimonium potius refertur ad veritatem Evangelii ipsius quam ad personam evangelistae. Quae cum ita sint, forsitam possimus neglecta persona Matthaei contenti esse testimonio dato pro veritate Evangelii. Si ita est, non est factum dogmaticum, quod Matthaeus primum Evangelium scripsit. Etsi quis efficaciter probaret Evangelium scriptum non esse a Matthaeo, numquid ideo fides catholica concuteretur? Cum posteriores Patres et theologi totiens repetierunt non multum referre, quis sit auctor humanus, dummodo credatur Spiritum Sanctum esse auctorem principalem S. Scripturae, numquid non putandum est primam ecclesiam eiusdem sententiae fuisse? Si quis tamen ab hac regula excipiendos esse conset evangelistas. etiam haec regula admittit exceptiones, quae statuendae non sunt nisi ob rationes sufficientes. Erraret, qui sibi persuaderet decreta ecclesiastica semper in favorem sententiae tutioris et strictioris factum iri. Auctoritas ecclesiastica repellet quidem hostiles in terminos suos incursiones; sed finibus terminisque firmiter constitutis favebit in ceteris quaestionibus libertati. Leo XIII clare delineavit fines inter revelationem et disciplinas physicas: de historia et aliis disciplinis profanis statuit canonem „iuvabit transferri“; instituit „Commissionem biblicam“. ut exegetae vires unitas conferrent ad res biblicas tractandas, quia primo loco exegetarum est de quaestionibus exegeticis iudicare, non aliorum theologorum. qui in has quaestiones subsicivo tantum studio incumbunt (p. 124 sqq.).