De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 57

Haec verba, quibus (p. 129) finitur opusculum Patris de Hummelauer, ostendunt, quam firmani persuasionem habuerit sententiam exegesis recentis et liberioris, quam tam acriter propugnat, non multum abesse a Commissionis etiam biblicae approbatione. Nunc vero coniecturis opus non est, cum sufficiens numerus decretorum praesto sit, ut tuto iudicare possimus, quam partem auctoritas ecclesiastica in hac quaestione sequendam esse ostendat. Itaque secundum haec responsa diuidicandum est, quid verum sit in sententia Patris Hummelauer, quid non sit (cf. infra n. 50, 2—4 6—11).

ART. IX.

RESPONSA COMMISSIONIS BIBLICAE .

50. 1. Non est recta sententia, quae ut principium statuit: Sacrae Scripturae libros, qui pro historicis habentur, sive totaliter sive ex parte. non historiam proprie dictam et obiective veram quandoque narrare; sed hoc in singulis casibus probandum est solidis argumentis, salvo sensu et iudicio ecclesiae (23 iun. 1905; Denz. 1980).

2. Argumenta, quibus critici impugnant authentiam mosaicam Pentateuchi, non tribuunt ius affirmandi contra constantem traditionem hos libros non Moysen habere auctorem, sed ex fontibus, maxima ex parte aetate mosaica posterioribus, fuisse confectos (27 iun. 1906; Denz. 1997) .

3. Ex universali et sollemni ecclesiae traditione ut argumento historico, praescindendo ab argumento theologico, tam solide demonstratur Ioannem apostolum, ct non alium, quarti Evangelii auctorem esse agnoscendum, ut rationes a criticis in oppositum adductae hanc traditionem nullatenus infirment. Neque contra constantem et universalem praxim

Non omnibus verbis expressis sed contracta referuntur.

In „Dictionnaire apologétique de la Foi catholique“ 3, 695—860 legitur dissertatio a l. Touzord conscripta „Moïse et Josué“, de qua ib. 1883 sq. haec annotantur: Decretum circa authentiam mosaicam Pentateuchi.

„Quaesitum est ab hac Suprema Congregatione Sancti Officii: „Utrum doctrina circa authentiam mosaicam Pentateuchi, nuper exposita in opere: Dictionnaire apologétique de la Foi catholique an. 1919, fasc. XV, sub titulo Moïse et Josué; necnon in Revue du Clergé français 99 (1 sept. 1919) 321—343, sub titulo: Moïse et le Pentateuque, tuto tradi possit.“ Et in generali consessu habito feria IV, die 21 aprilis 1920, Emi. ac Rmi. Domini Cardinales ... respondendum decreverunt: Negative. Insequente vero feria V, die 22 ciusdem mensis ct anni, Sanctissimus D. N. Benedictus divina providentia Papa XV ... resolutionem approbavit, confirmavit et evulgandam praecepit.“ Cf. Acta Apost. Sedis 12 (1920) 158.

Auctor illius operis se obtulit ad corrigendum illud. Sed labor tam delicatus et infinitus cum inopportunus visus esset, inserta est alia dissertatio Patris Hildebrandi Höpfl: Pentateuque et Hexateuque (Dict. apol. de la Foi cath. 3, 1884—1920). P. Hildebr. Höpfl edidit duo opera, quae ad quaestionem nostram pertinent: a) Introductionis in Sacros utriusque Testamenti libros compendium (tria volumina, Romae et Sublaci 1921/22); b) Tractatus de inspiratione Scripturae et Compendium Hermeneuticae biblicae catholicae (Romae 1923).