De inspiratione sacrae scripturae
p. 62
Origenes quidem contendit varia dicta Veteris Testamenti non esse historice. sed allegorice interpretanda, etsi ut facta historica narrentur . Dolendum quidem est tantum virum in hac re graviter errasse; sed error eius effecit, ut sensus ecclesiae eo clarius manifestaretur. Nam mox surrexerunt multi ad impugnandam Origenis opinionem, ut Methodius, Eustathius Antiochenus, alii . Etiam illi, qui amici Origenis appellari solent. admirabantur quidem et laudabant eius ingenium et eius merita, sed contradicebant doctrinae eius de narrationibus quibusdam librorum sacrorum historicorum solum sensum allegoricum habentibus .
Expensis multis testimoniis Dorsch haec statuit: Quae ex Methodio, Epiphanio, Eusebio, Basilio, Gregorio Naz., aliis excerpsimus, alte reclamant contra illud dictum Patris de Hummelauer, SS. Patres non dubitasse sensum historicum textus sacri relinquere, quotiens incongruum quid in eo invenerint .
Neque, ut vult P. Lagrange, magnus numerus allegoristarum inter SS. Patres argumentum est, quo ostenditur licere merito dubitare, utrum certae res in libris historicis ut vere factae narrentur, cum eorum studium allegorizandi destruat eorum consensum de indole historica narrationum biblicarum, quae in quaestionem vocantur. Hoc argumentum, inquit Dorsch, non minus leve quam infirmum est, cum SS. Patres saepissime repetant sensum historicum esse omnino retinendum et dein sensum allegoricum ex eo eruendum .
Quod quidam Patres sibi videntur contradicere, hinc inculcantes sensum historicum, illinc quibusdam dietis denegantes sensum historicum, eo explicatur, quod docent tropicas et figuratas locutiones non esse materialiter accipiendas, et quod interdum allegorias vocant, quae non sunt nisi locutiones metaphoricae. Talia verba Patrum minus diligenter dicta allegari non debent ad evertendam eorum doctrinam alibi clare propositam (cf. quae scripsi De Insp. n. 485 sq. 523 sq.).
Dorsch, postquam ultimo loco exposuit doctrinam „scholae antiochenae“ , in fine respondet ad varias obiectiones sibi factas. Dicere SS. Patrum consensum referri ad historiam antiquam, non ad historiam criticam, nihil valet; nam SS. Patres vel manifeste supponunt vel expresse dicunt res vere ita esse factas, sicut in Scriptura narrentur, et hanc narrationem esse infallibiliter veram. Neque generatim tantum, sed etiam quantum ad singula facta hanc infallibilem veritatem Scripturae tribuunt et diserte docent historiam sacram esse partem religionis christianae, ideoque pertinere ad res fidei .
Zeitschr. für kathol. Theologie 30 (1906) 228–241. Ib. 430–453.
Ib. 671 sq. Ib. 31 (1907) 86. Ib. 87 sq.
Ib. 89–101. Ib. 229–253.
Ib. 260–266. In specie Dorsch agit de S. Augustino (ib. 35 [1911] 421–448 601–641), ostendit eius allegoricas expositiones non obstare iis, quae docet de veritate historica Scripturae, varia explicat ex progressu Augustini a principiis manichaeis ad perfectam doctrinam catholicam.