De inspiratione sacrae scripturae
p. 61
originem et contra historicum eius valorem, maxime contra priora capita Genesis, proferuntur, admitti non posse. Quod exegetae critici inscriptionibus psalmorum nullum pondus tribuunt, Commissio biblica iudicat prudenter fieri non posse; multo autem minus licitum esse, iis psalmis davidicam originem denegare, qui in S. Scriptura diserte Davidi attribuuntur. Generatim non concedit, quod criticis quibusdam placet, non esse multum quaerendum de hagiographis humanis, dummodo credatur Spiritum Sanctum esse principalem auctorem sacrorum librorum; neque permittit, ut antiquae de auctoribus illorum librorum traditiones, sive iudaicae sive christianae, quasi pro nihilo habeantur. Haec et illa, quae de Evangeliis et de Pauli epistulis statuuntur, sunt testimonia, quae sententiae „conservativae“ dantur, etsi usus artis criticae rationabiliter temperatus nequaquam excluditur.
ART. X.
DE DOCTRINA SANCTORUM PATRUM.
52. Exegetae liberiores, quia sciebant opinioni suae obici posse auctoritatem SS. Patrum et priscorum theologorum, hanc auctoritatem aut imminuere aut in suam partem trahere studebant. Dicebant enim Patres et theologos de multis rebus, quas asserebant, non habuisse traditionem apostolicam, sed simpliciter retinuisse sententias inter iudaeos vigentes; immo idem de apostolis valere, quorum verba illa: „Moyses dicit“ vel „David dicit“ ita accipienda essent, ut subintellegeretur: „Secundum iudaeorum traditionem“.
Nihilominus alii theologi non cessarunt urgere argumentum traditionis. Ita e. g. Mangenot centum circiter scriptorum dicta proponit, incipiens a S. Irenaeo et progrediens usque ad finem saeculi XIX . Ostendit inter omnes scriptores catholicos praeteritorum saeculorum convenire de perfecta inerrantia S. Scripturae.
Idem in specie de inerrantia historica valere pluribus dissertationibus ostendit Aem. Dorsch , sed manet intra limites aetatis patristicae. Effert ea, quae de historia sacra Veteris Testamenti dixerunt „Chronographi“ vel „Chronologi“, i. e. illi SS. Patres vel scriptores ecclesiastici, qui gentilibus obicientibus novitatem religionis christianae respondent: Legite historiam Veteris Testamenti, discetis christianam religionem esse multo antiquiorem quam religiones gentilium . Quod responsum supponit libros historicos Veteris Testamenti esse veram historiam, id quod ceteroqui illi scriptores quam maxime inculcant.
Dictionnaire de théol. cath. 7, 2208—2235.
Zeitschr. für kathol. Theologie 29 (1905) 631—653; 30 (1906) 57—107 227—265 430—453 671—692; 31 (1907) 86—101 229—266; 35 (1911) 421—448 601—664.
Ib. 30 (1906) 76—107.