De inspiratione sacrae scripturae
p. 64
qui in aliqua re factitanda organo seu instrumento utitur. Quare summa auctoritas Sacrae Scripturae convenit .
„Porro cum divina sacrorum Librorum inspiratione summaque eorumdem auctoritate docet Hieronymus immunitatem et omni ab errore et fallacia vacuitatem necessario cohaerere.... Cui cum fortiter principio adhaeresceret, si qua in sacris Libris inter se discrepare viderentur, eo curas omnes cogitationesque Hieronymus convertere, ut quaestionem enodaret.... Scriptores tamen sacros numquam de fallacia arguit vel levissima.“
In hac re, inquit Benedictus XV, Hieronymi sententia plane conformis est cum iis, quae Leo XIII in encyclica „Providentissimus“ declaravit de absoluta Scripturarum a quibusvis erroribus immunitate. Dolendum esse non defuisse e catholicae ecclesiae filiis, immo ex ipsis clericis sacrarumque disciplinarum magistris. „qui, iudicio suo superbe subnixi, Ecclesiae magisterium in hoc capite vel aperte reiecerint vel occulte oppugnarint“. Ad hos pertinent ii, qui absolutam Scripturae veritatem ad religiosum elementum coangustant, ea vero. quae ad res profanas pertinent, tamquam quandam vestem veritatis revelatae humani scriptoris imbecillitati relinqui dicunt; nihil igitur mirum, si in rebus physicis, historicis aliisque similibus errores in Bibliis occurrant. Immo quidam temere et falso hanc opinionem Leoni XIII adscribunt .
54. „Neque minus ab Ecclesiae doctrina, Hieronymi testimonio.... comprobata, ii dissentiunt, qui partes Scripturarum historicas non factorum absoluta inniti veritate arbitrantur, sed tantummodo relativa quam vocant.“ Neque verentes hoc ex ipsis Leonis verbis inferre, committunt rem in eum plane iniuriosam et falsam .
„Atque utinam novarum rerum fautores hic sisterent; siquidem eo procedunt, ut Doctorem Stridonensem ad sententiam suam defendendam invocent, utpote qui historiae fidem et ordinem in Bibliis servari ,non iuxta id quod erat, sed iuxta id quod illo tempore putabatur‘, et hanc quidem propriam esse historiae legem asseveraverit. In quo mirum quantum ad sua commenta detorquent verba Hieronymi. Nam quis est qui non videat hoc Hieronymum dicere hagiographum non in rebus gestis enarrandis, veritatis ignarum, ad falsam se vulgi opinionem accommodare, sed in nomine personis et rebus imponendo communem sequi loquendi modum? Ut cum Sanctum Iosephum patrem Iesu appellat, de quo quidem patris nomine quid sentiat, ipse in toto narrationis cursu haud obscure significat. Atque haec ad Hieronymi mentem ,vera historiae lex‘ est, ut scriptor, cum de eiusmodi appellationibus agitur, remoto omni erroris periculo, usitatam loquendi rationem teneat, propterea quia penes usum est arbitrium et norma loquendi. Quid, quod res, quas Biblia gestas enarrant, hic noster non secus ac doctrinas fide ad salutem necessaria credendas proponit?“...
Acta Apost. Sedis 12 (1920) 389 sq.
Ib. 391 sq.
Ib. 393—395.
Ib. 395 sq.
Ib. 396.