De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 65

„Neque aliis Scriptura sancta obtrectatoribus caret ..., in quos Hieronymus, si adhuc viveret, utique acerrima illa sermonis sui tela coniceret, quod sensu et iudicio Ecclesiae posthabito nimis facile ad citationes quas vocant implicitas vel ad narrationes specietenus historicas confugiunt; aut genera quaedam litterarum in libris sacris inveniri contendunt, quibuscum integra ac perfecta verbi divini veritas componi nequeat; aut de Bibliorum origine ita opinantur, ut eorundem labet vel prorsus pereat auctoritas. Iam quid de iis sentiendum, qui in ipsis Evangeliis exponendis fidem illis debitam humanam minuunt, divinam evertunt? Quae enim Dominus Noster Iesus Christus dixit, quae egit. non ea censent ad nos integra atque immutata pervenisse, iis testibus, qui, quae ipsi vidissent atque audivissent, religiose perscripserint: sed — praesertim ad quartum Evangelium quod attinet — partim ex Evangelistis prodiisse, qui multa ipsimet excogitarint atque addiderint. partim e narratione fidelium alterius aetatis esse congesta; ob eamque causam aquas e duobus fontibus manantes uno eodemque alveo sic hodie contineri, ut nulla iam certa nota distingui inter se possint. Haud ita Hieronymus, Augustinus et ceteri Ecclesiae Doctores historicam Evangeliorum fidem intellexerunt. ...“

„Iam videtis, Venerabiles Fratres, quanto opere sit vobis adnitendum, ut, quam Patres diligentissime defugerint, insanam opinandi libertatem, eandem Ecclesiae filii non minus diligenter devitent. ... Doctrina igitur Hieronymi de praestantia ... Scripturae, ut uno verbo dicamus, doctrina Christi est. Quare omnes Ecclesiae filios, eosque praecipue, qui sacrorum alumnos ad hanc excolunt disciplinam, vehementer hortamur, ut Stridonensis Doctoris vestigia constanti animo persequantur.“ Eius amorem Scripturae et indefessum studium imitentur, cuius fructus insignis est Versio Vulgata, quae tantum aestimatur ab omnibus integris iudicibus. Si quaeritur, qua via thesaurus in Scriptura latens inveniatur, Hieronymus exemplo suo respondet, qui missis omnibus terrenis desideriis cum magna humilitate Spiritus Sancti auxilium flagitabat, ut eo sensu Scripturam intellegeret, quo conscripta est. Inhaerebat maiorum doctrinae, atque ecclesiae, supremae per Romanos Pontifices magistrae, toto pectore obsequebatur et parebat. „Quodsi unquam alias, ... at hac nostra praesertim aetate, cum Dei revelantis Ecclesiaeque docentis auctoritatem atque imperium non pauci contumaciter detrectant, spiritu Doctoris Maximi omnes e clero populoque christiano imbuantur oportet.“

Quamplurimi igitur et quam maxime idonei excitandi sunt „sanctissimae causae defensores, qui non modo adversus eos dimicent, quibus, ordinem supernaturalem universum negantibus, nulla est Dei revelatio et afflatus, sed etiam cum iis congrediantur, qui profanarum novitatum cupidi sacras Litteras quasi librum prorsus humanum interpretari

Ib. 397. Ib. 398—403.