De inspiratione sacrae scripturae
p. 68
Alia, utpote satis iam nota, enumerare sufficit, ut varias editiones sive textus graeci sive Vulgatae, programma novae editionis textus hebraici (Biblische Zeitschrift 12 [1914] 1—13 113—115), institutionem Commissionis biblicae et alterius Commissionis pro revisione Vulgatae, erectionem Instituti biblici .
Impedimenta sani studii exegetici valde molesta sublata sunt per encyclicam „Providentissimus“. Orta enim erat inter catholicos quosdam opinio, quasi praeoccupatae essent in sacris libris omnes humanae disciplinae, vel quasi saltem esset perfectus consensus inter verba Scripturae et doctrinas recentes. Ita rem esse nonnulli apologetae omni conatu frustra ostendere studebant. Venit Leo XIII et declaravit in Scriptura quaerendam non esse doctrinam profanam, neque accuratas locutiones scientificas, sed sacros scriptores loqui secundum communem usum hominum de apparentis rerum sensibilibus.
Altera similis naturae difficultas inde orta erat, quod unanimis consensus SS. Patrum et theologorum, quae est regula doctrinae catholicae in rebus fidei et morum, ab aliquibus ita ad Scripturae interpretationem applicabatur, ut fines artis exegeticae immoderate in angustum contraherentur. Sed, inquit summus pontifex, ad obligationem imponendam non sufficit, ut pauci locum aliquem certo modo interpretati sint, sed requiritur unanimis consensus, et quidem in rebus, quae spectant ad fidem aut cum ea maxime copulatae sunt. In iis autem, in quibus deest consensus, aut quae non sunt de necessitate fidei, licet diversimode opinari. Sic exegesi catholicae ampliorem et faciliorem viam fecit illa ipsa encyclica, quae nata erat ex officio coercendi intemperatam opinandi licentiam. Nihilominus principale encyclicae meritum est, quod magno auctoritatis pondere nefas esse declaravit in Sacra Scriptura errores qualescumque admittere, vel inspirationem ad aliquas tantum eius partes restringere.
56. His verbis opinionis suae causam agi bene perspexerunt asseclae scholae largioris quae dicebatur. Primum quidem tamquam stupefacti, non iam videbant viam praecepta encyclicae conciliandi cum sententia, quam secuti erant. Sed mox se recolligentes, inveniebant rationem componendi severam Leonis XIII sententiam cum molli ad illam novitatem accommodatione, in qua tam commode se collocaverant.
Quae dixerat summus pontifex de sacris scriptoribus loquentibus secundum sensibilem apparentiam de rebus physicis, nonne haec transferri poterant ad historiam, cum ipse dixerit: „Haec ipsa deinde ad cognatas disciplinas, ad historiam praesertim, iuvabit transferri“? Ergo si dicimus sacros scriptores multa narrare, quae non cum rebus vere gestis, sed cum populari traditione concordant, nullum iis errorem imputamus, cum lex historiae tum fuerit, vulgi opinionem exprimere.
Venticinque anni dopo l'Enciclica „Providentissimus“ (1918 IV) 367—374.