De inspiratione sacrae scripturae
p. 69
Hanc quidem explicationem encyclicae falsam esse, ex ipso contextu patet, ubi illud „iuvabit transferri“ hunc sensum habet: Non semper omnia nova, quae aliqui physici dicunt esse certa, ideo certa sunt, sed saepe non multo post ab aliis repudiantur; neque semper physici intra limites disciplinae suae manserunt, sed invaserunt regiones philosophiae. Sicut ergo in his rebus cautione opus est, ita haec cautio transferenda est ad alias disciplinas, in quibus idem accidit, ut scilicet incerta pro certis statuantur aut de alienis rebus iudicia minus apta proferantur.
Alia via evitandi praeceptum de non admittendis ullis erroribus in libris inspiratis haec est: Nemo errat, nisi in iis, quae affirmat. Quid autem affirmet aliquis scriptor, non pendet unice ex materialibus verbis, quibus utitur, sed imprimis ex genere litterario. Eadem verba, quae in alio genere falsa sunt, in alio falsa non sunt. Ita in parabola vel generatim in instructione morali et religiosa possunt sine errore quaedam narrari, quae essent falsa in historia proprie dicta. Sic in historia quoque antiqua et religiosa potuerunt multa narrari, quae non sunt vere facta. Haec theoria maxime exculta est a Patre Lagrange O. P. in lectionibus „La méthode historique“, et a P. Hummelauer S. I. in lectionibus „Exegetisches zur Inspirationsfrage“.
Esse quidem varia genera litteraria, etiam in Sacra Scriptura, nemo negat; sed in applicatione huius principii duo graves defectus commissi sunt. Alter defectus erat, quod illi exegetae sine sufficientibus rationibus libros sacros, qui antea communi consensu habebantur historici, e numero librorum historicorum exemerunt et ad aliud genus transtulerunt. Alter defectus erat, quod imaginati sunt quaedam genera historiae, de quibus antea nihil umquam auditum erat. Ita secundum eos „historia primitiva“ est pura traditio popularis; historia religiosa est tractatus religiosus sub specie historiae; historia antiqua est repetitio eorum, quae in certis documentis legebantur, sine affirmatione veritatis obiectivae rerum, quae narrantur. Ita licet admittere in Sacra Scriptura multa sub forma historica narrari, quae sunt historice falsa, salva Leonis XIII doctrina de inerrantia Scripturae.
Secundum hanc igitur sententiam sacri scriptores tot res narrantes, nihil affirmant. Dicunt quidem critici exegetae catholici hoc valere solum de rebus ad salutem non pertinentibus, non de rebus religiosis. At haec duo non ita inter se separari possunt, et negatio veritatis historicae multis claudet viam ad credendas res religiosas. Si quis e. g. negat tria priora capita Genesis esse historice vera, eae quoque, quae in his narrationibus sunt res dogmaticae, corruent cum fundamento, quocum tam arte cohaerent .
Inter eos, qui illas periculosas sententias defendebant, erant viri, qui fidem catholicam aperte profitebantur et sincere sibi persuaserant
Ib. (1919 I) 278—290.