De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 71

sunt rationes sufficientes, citatio admitti potest; Prat ait: Sunt bonae rationes admittendi citationes illis vel illis locis. Patet catholicis exegetis incumbere officium sequendi responsum Congregationis biblicae. Sic tolluntur disputationes de hac quaestione .

Multo magis subversivum fuit principium veritatis relativae vel orconomicae, quod A. Loisy propugnabat, qui eo nomine tegebat admissionem errorum in Sacra Scriptura. Bene intellegebat opinionem suam pugnare cum encyclica „Providentissimus“. Quovis novo libro, quem edebat, maior fiebat abyssus, qua separabatur ab ecclesia. Venit tandem ad apostasiam; et quando publica excommunicatione multatus est, in hoc actu, ut ipse ait (Choses passées 368), non invenit nisi hoc unum vitium, quod viginti annis sero venit.

In encyclica „Providentissimus“ Leo XIII ut rem valde indecentem et periculosam vituperaverat, neglecto studio magnorum theologorum catholicorum, praeoptare heterodoxorum libros et ab iis explicationem sacrorum librorum quaerere. Hac via Loisy in perniciem ruit, pro ducibus habens Harnack, Wellhausen, Sabatier, Holtzmann, Réville, Renan, alios similes. Eadem via Minocchi et alii apostatae facti sunt.

Dignetur Deus cavere, ne similes lapsus sequantur. Facta praeterita adulescentibus, in quibus est spes ecclesiae, sint admonitio gravis se non separandi a supremo pastore, cuius sapientia eventibus tam egregie confirmata est. — Hucusque „La Civiltà cattolica“ .

58. Contra hunc conspectum historicum scripsit quasdam animadversiones P. M. I. Lagrange . Ratio erat, quia inter principales duces „scholae largae“ ipse saepe nominatus erat; censebat autem complendum esse istum commentarium, ut „cuique suum“ tribueretur, sicut ipse statim ab initio ait.

Quare in memoriam revocat die 21 febr. 1903 in „La Civiltà cattolica“ sub titulo „Bibbia ed alta critica“ legi inquisitionem, quousque se extendat ius et officium artis criticae. Ex hoc articulo P. Lagrange varia excerpit, quae opus non est repetere, quia sunt dicta Patris de Hummelauer, qui erat auctor dissertationis (cf. Exegetisches zur Inspirationsfrage 108). Dein pergit P. Lagrange: Iam die 16 aug. 1902 La Civiltà in variis capitibus Genesis, ubi dicitur tota terra, totum genus humanum etc., concessit exponi posse illud „totum“ de totalitate relativa „determinata dalla conoscenza attuale dello scrittore ispirato“ (p. 427). Etsi exempla electa erant satis innocentia, tamen concessum erat principium argumentandi de rebus historicis sicut de rebus physicis. Similiter die 7 mart. 1903 commendatur methodus critica ad exponendam S. Scripturam. In qua parte, inquit La Civiltà, videtur nonnihil deficere lexicon biblicum a Vigouroux editum, sed hoc excusatur, quia populus christianus nondum erat satis praeparatus.

Venticinque anni dopo l'Enciclica „Providentissimus“ (1919 f) 364—368.

Ib. 369—372. Revue biblique (1919) 593—600.