De inspiratione sacrae scripturae
p. 70
se facere opus utilissimum ad auctoritatem Scripturae etiam iis commendandam, qui imbuti erant principiis criticis nostrae aetatis.
57. Ex eodem sincero et laudabili desiderio orta est theoria citationum implicitarum. Ita e. g. in Paralipomenis novem priora capita continent genealogias, quae sumptae sunt e tabulis publicis vel domesticis. Si fons indicatur, ut 2 Esdr. 7, 5, habetur citatio explicita; si non indicatur, habetur citatio implicita. Iam si agitur de narrationibus historicis aliunde transumptis, scriptor citans potest aut affirmare veritatem rerum citatarum, aut potest documento relinquere nativam suam auctoritatem, nihil de ea affirmans, aut potest illud testimonium citare ut fide dignum in substantia, non vero in singulis particulis.
Hanc theoriam maxime expolivit F. Prat (La Bible et l'Histoire [Paris 1904]), qui ad quaestionem: Suntne in Scriptura citationes implicitae? incunctanter respondet: Sunt. Sed facit restrictiones: Numquid licet concludere scriptorem nihil curare de veritate aut falsitate documenti, quo utitur? Hoc esset irrationabile. Numquid licet admittere scriptorem non se facere fideiussorem veritatis omnium particularum documenti a se usitati? Potest esse; sed oportet id singulis locis probare, quia non omne id, quod est possibile, ideo etiam est reale.
Aliis autem hae restrictiones non placuerunt. E. g. Bonaccorsi (Questioni bibliche 122, nota) ait: P. Prat consistit in media via, quia secundum eum intentio non spondendi de veritate supponenda non est, sed probari debet. Nos credimus contrarium esse dicendum: Qui alterius verba citat, tamdiu censendus est non spondere de veritate verborum citatorum, quamdiu non probatur. Aliis verbis: Nullius facti veritas historica formaliter inde sumi potest, quod factum narratur in Scriptura. Si historicus nostrae aetatis in fine operis sui indicat in appendice documenta, quibus usus est, nemo rationabiliter dixerit auctorem eo ipso se facere vadem plenae veritatis omnium rerum in documentis contentarum. Fingite talem appendicem, ex qua textus sit decerptus, habebitis imaginem satis fidelem historiae orientalis, qualis est historia narrata in Vetere Testamento.
Quid talis explicatio relinquat veritatis vel dignitatis, quam encyclica „Providentissimus“ tribuit Scripturae, opus non est exponere. Itaque a doctrina P. Bonaccorsi plane dissentit responsum Commissionis biblicae (13 febr. 1905); nam cum Bonaccorsi postulet probationem non esse in textibus sacris nudam veritatem citationis, responsum postulat, ut in quovis casu solidis argumentis probetur hagiographum alterius dicta vel documenta citare, et eadem nec probare nec sua facere. Si vero decisio Commissionis comparatur cum sententia Patris Prat, est differentia potius formalis quam realis. Ad quaestionem: Suntne in Scriptura citationes implicitae admittendae? Commissio respondet: Non sunt, nisi in singulis casibus probetur; Prat respondet: Sunt, sed hoc in singulis casibus probandum est. Ergo Commissio ait hypothetice: Si