De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 74

n'est pas au courant des faits en détail. Je puis vous assurer d'avance que Votre Paternité sera pleinement satisfaite dès qu'elle sera saisie des mesures prises à cet égard par le S.-Père“ (Lettre du 22 juin 1903) .

Addit P. Lagrange haec verba: „Videmus Cardinalem Rampolla non fuisse prophetam.... Sed si futura erant ei abscondita non minus quam ceteris hominibus, saltem tunc (1903) condicionis status erat manifestus; non erat velum neque densum neque perlucidum.“

Quae sequuntur, sunt expositio brevis responsorum Commissionis biblicae de generibus litterariis et de citationibus implicitis. Finiuntur animadversiones ita: „Haec sunt omnia, quae notare volui. Sinamus La Civiltà triumphare. Triumphus eius est gloriosior, quam primo adspectu videtur. Triumphavit de La Revue biblique, sed etiam de se ipsa, qui triumphus semper visus est difficillimus.“

Possunt hae videri altercationes personales vel disputationes theologicae non magni ponderis. Sed optima ratio subest non praetergrediendi haec in descriptione progressus quaestionis biblicae. Nam animum attente considerantis percutit ingens differentia inter fiduciam, immo non raro audaciam, qua initio huius saeculi amici exegesis liberioris inter catholicos loquebantur, et modum loquendi, quo nunc utuntur. Ante viginti annos multi erant, quibus omnis progressus criticus lentior erat, et qui tamquam vexillum tollentes aliis animum ad sequendum addebant. Sed paulatim, cum prodiissent tot responsa vel monita et decreta supremae auctoritatis ecclesiasticae, novis illis opinionibus minime propitia, auditae sunt voces dicentium: Sententiam meam numquam ita intellexi, ut sit illa ipsa, quae damnata est; vel: Ego non sum ille vir, qui hac censura perstringitur, saltem non ego solus. Quidam, animos despondentes, in recessum se tacentes receperunt, quasi frustra laboraverint, neque aliud restet, nisi ut ab omni opera conferenda ad quaestiones biblicas solvendas in posterum plane abstineant. Plurimis autem illa decreta novum animum fecerunt ad laborandum cum securitate et diligentia in re exegetica, quorum studiorum fructus laeti iam apparuerunt, sed adventantibus opportunioribus temporum condicionibus multo uberiores apparebunt.

Revue biblique 1919, 599. Uno tantum mense post illam epistulam mortuus est Leo XIII (20 iul. 1903). Sequenti mense (4 aug. 1903) successit Pius X, sub quo pontifice multiplices rerum mutationes factae sunt. Die 15 februarii 1909 statutum est, ut Commissio biblica „ad actus suos publici iuris faciendos nullo alio deinceps promulgationis organo uteretur“ quam Actis Apostolicae Sedis (Acta Apost. Sedis 1 [1909] 241. Documenta ad Pontificiam Commissionem de re biblica spectantia ex mandato eiusdem Commissionis collegit et edidit L. Fonck [Romae 1915] 29 sq.). Cf. tamen iam declarationem Pii X d. d. 23 maii 1904: Acta Sanctae Sedis 37 [1904/05] 4.