De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 75

ART. XIII.

DE IIS, QUAE HIS ULTIMIS ANNIS ACCIDERUNT IN RE BIBLICA.

60. Quid docet ecclesia catholica de inspiratione sacrorum librorum? Concilium tridentinum ait revelatam „veritatem et disciplinam contineri in libris scriptis et sine scripto traditionibus, quae ab ipsius Christi ore ab apostolis acceptae aut ab ipsis apostolis Spiritu Sancto dictante quasi per manus traditae ad nos usque pervenerunt“. Sancta synodus „omnes libros tam veteris quam novi testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor... pari pietatis affectu ac reverentia suscipit et veneratur“. Tum indicem sacrorum librorum addit et hunc canonem statuit: „Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in ecclesia catholica legi consueverunt et in veteri vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit, et traditiones praedictas sciens et prudens contempserit, A. S.“ Vulgatam editionem declarat esse authenticam. Quoad Scripturae interpretationem „decernit, ut nemo, suae prudentiae innixus, in rebus fidei et morum, ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium, sacram Scripturam ad suos sensus contorquens, contra eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum, aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam sacram interpretari audeat“ (Sess. 4; Denz. 783—786).

Itaque scimus, qui libri secundum doctrinam catholicam sint sacri, et ideo sacri, quia veritatem revelatam continent et Deum auctorem habent, et quomodo sint interpretandi.

Has definitiones repetit concilium vaticanum, quod indolem librorum sacrorum ita exponit: „Eos vero ecclesia pro sacris et canonicis habet, non ideo, quod, sola humana industria concinnati, sua deinde auctoritate sint approbati; nec ideo dumtaxat, quod revelationem sine errore contineant; sed propterea, quod Spiritu Sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem atque ut tales ipsi ecclesiae traditi sunt“ (Sess. 3, cap. 2; Denz. 1787). Canon correspondens (De revelatione 4) est hic: „Si quis sacrae Scripturae libros integros cum omnibus suis partibus, prout illos sancta tridentina synodus recensuit, pro sacris et canonicis non susceperit aut eos divinitus inspiratos esse negaverit, A. S.“ (Denz. 1809).

Hae igitur sunt definitiones conciliares, quibus dogma de facto inspirationis et de numero librorum inspiratorum stabilitur.

His definitionibus inuitens summus pontifex Leo XIII in encyclica „Providentissimus“ extensionem, proprietatem, effectum inspirationis accuratius describit (cf. De Insp. n. 343—345).

Cum vero modernistae (Loisy et alii) ausi essent catholicam de sacris libris doctrinam impugnare et irridere, Pius X eorum errores condemnavit tum decreto „Lamentabili“ (Prop. 9—19; Denz. 2009—2019), tum encyclica „Pascendi“ (Denz. 2090).