De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 78

Vidimus alios quosdam fuisse, qui mente sincere catholica operam darent, ut documenta pontificia et alias declarationes auctoritatis ecclesiasticae dextere interpretando cum sententia „scholae largae“ conciliarent. Qui, in quantum errabant, authentice dedocendi tantum erant, id quod saepius factum est.

62. Sed inventa est etiam alia via recipiendi decreta auctoritatis ecclesiasticae et simul proponendi doctrinam oppositam. Possunt videlicet hae duae classes argumentorum simpliciter ita iuxta se poni, ut quivis ipse iudicet, utra sententia verisimilior appareat.

At neque haec methodus Romae approbata est, saltem si argumenta „critica“ ita exhibentur, ut eorum efficacia aut inefficacia non serio examini subiciatur. Ob hunc defectum d. 12 dec. 1923 in Indicem librorum prohibitorum relatum est opus, quod, iam per plura decennia late diffusum, in alias linguas translatum, in multa Seminaria inductum erat. Iuvat ipsa Acta inspicere, quia ex iis clare apparet, de qua re agatur, et quae fuerint rationes reprobationis.

Agitur de opere „Manuel biblique ou Cours d'Écriture Sainte à l'usage des Séminaires“, quod F. Vigouroux († 21 febr. 1918) edere coepit anno 1879, sed cuius posteriores editiones inde ab anno 1907 aliis curandas delegavit. Has igitur novas editiones (i. e. duodecimam usque ad quintam decimam), quae praecipue ab A. Brassac, partim a I. Ducher paratae erant, Congregatio S. Officii proscripsit, damnavit atque in Indicem librorum prohibitorum inserendas mandavit cum omnibus versionibus .

De qua re ex mandato Ssmi Domini Nostri Pii PP. XI Em. Card. Merry del Val die 22 dec. 1923 litteras dedit ad supremum moderatorem Societatis Presbyterorum a Sancto Sulpicio, quibus rationes huius damnationis ita exponit:

„Reverendissime Domine,

Iam pluribus ab annis multi conquerebantur de opere, quod inscribitur „Manuel biblique ou Cours d'Écriture Sainte à l'usage des Séminaires“ a D. Vigouroux et D. Bacuez, Societatis S. Sulpicii presbyteris, primum quidem exarato, sed postmodum a D. Brassac, eiusdem Societatis sodali, funditus retractato. Ipsa Sancta Sedes iam animum ad rem converterat, cum Reverentia Tua, anno 1920, a Summo Pontifice supplicibus precibus petiit, ut totum opus Romae examini subiceretur eaque omnia, quae forte inibi corrigenda essent, describerentur, ut in nova editione emendari possent. Cui petitioni, licet prorsus insolitae, Summus Pontifex Benedictus f. m. Pp. XV benigne annuit atque huic Supremae Congregationi volumina recognoscenda commisit.

Examine autem, pro rei momento, mature ac diligentissime peracto, manifestum apparuit opus laborare multis gravibusque vitiis, quae illud

Acta Apost. Sedis 15 (1923) 615. Submissionis declaratio ib. 16 (1924) 160.