De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 77

tionis poena adversus contradictores; illudque declaramus ac decernimus, si quis, quod Deus avertat, eo audaciae progrediatur, ut quamlibet e propositionibus, opinionibus doctrinisque in alterutro documento, quod supra diximus, improbatis tueatur. censura ipso facto plecti capite ,Docentes' Constitutionis ,Apostolicae Sedis' irrogata, quae prima est in excommunicationibus latae sententiae Romano Pontifici simpliciter reservatis . Haec autem excommunicatio salvis poenis est intellegenda, in quas, qui contra memorata documenta quidpiam commiserint, possint, uti propagatores defensoresque haeresum, incurrere, si quando eorum propositiones, opiniones doctrinaeve haereticae sint, quod quidem de utriusque documenti adversariis plus semel usuvenit, tum vero maxime, cum modernistarum errores, i. e. omnium haereseon collectum, propugnant (Denz. 2114).

A. Loisy autem, cum haec omnia flocci faceret et, recusata subiectione, in dies apertius errores suos propagaret, tandem die 7 martii 1908 a S. Officio nominatim excommunicatus est.

Eadem poena ab eadem Suprema Sacra Congregatione S. Officii die 28 martii 1924 inflicta est Ernesto Buonaiuti, de quo in decreto condemnationis haec dicuntur:

„Il sac. Ernesto Buonaiuti, già più volte ammonito, ripreso e sottoposto anche a gravi sanzioni canoniche per le sue dottrine prettamente modernistiche propagate a voce ed in iscritto, è rimasto purtroppo, non ostante le sue ripetute proteste di sottomissione, come evidentemente dimostrano suoi fatti e scritti recenti, sempre nella sua pertinacia [sequuntur quaedam citata ex encyclica ,Pascendi']. Non potendosi dunque in verum modo tollerare più a lungo, senza grave scandalo e danno dei fedeli, quest' opera subdola e continua di demolizione della Fede da parte di un sacerdote cattolico, che si ostina a voler apparir tale, nella sede stessa del Supremo Pontificato, questa Suprema Sacra Congregazione del S. Uffizio, della Fede e del costume custode e vindice, nella Congregazione di feria IV, 26 corr. mese, d' ordine e con l' approvazione del Santo Padre, novamente dichiara il sopra mentovato sac. Ernesto Buonaiuti incorso nella scomunica a termini di diritto e, conseguentemente, anche nella sospensione a divinis; — condanna e proscrive tutti i suoi libri e scritti ordinandone l' inserzione nell' Indice dei libri proibiti; — e gli proibisce di più scrivere, tenere conferenze ed insegnare nelle pubbliche scuole in materia attinente alla Religione.“

Alii ex defensoribus liberiorum opinionum biblicarum non quidem conati sunt tam simulate et subdole intra ipsam ecclesiam spargere doctrinas acatholicas, sed simpliciter ab ecclesia defecerunt, qui subiacent poenis canonicis in apostatas statutis. De his viris in sensu suo obstinatis nihil dicendum, sed iudicium Deo relinquendum est.

Verba capitis sunt haec: „Docentes vel defendentes sive publice sive privatim propositiones ab apostolica sede damnatas sub excommunicationis poena latae sententiae.“ Haec verba non leguntur in Codice iuris canonici.

Acta Apost. Sedis 16 (1924) 159 sq.