De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 81

Pius X ab omnibus Sacram Scripturam praelegentibus stricte servari praecepit: ,Doctor Sacrae Scripturae tradendae sanctum habebit numquam a communi doctrina ac traditione Ecclesiae vel minimum discedere; utique vera scientiae huius incrementa, quaecumque recentiorum sollertia peperit, in rem suam convertet, sed temeraria novatorum commentaria negleget; idem eas dumtaxat quaestiones tractandas suscipiet, quarum tractatio ad intellegentiam et defensionem Scripturarum conducat; denique rationem magisterii sui ad eas normas diriget, prudentiae plenas, quae Litteris Encyclicis Providentissimus continentur (Litt. Apost. Quoniam, 27 martii 1906, § 13) .

Nihil Auctor curat, ut parum dicamus, decisiones Pontificiae Commissionis Biblicae, de quibus Pius X edicit: ,declaramus expresseque praecipimus universos omnes conscientiae obstringi officio sententiis Pontificalis Consilii de Re Biblica, sive quae adhuc sunt emissae, sive quae posthac edentur, perinde ac Decretis Sacrarum Congregationum, pertinentibus ad doctrinam probatisque a Pontifice, se subiendi .

Quin D. Brassac haec praecepta sancte servet, potius vim argumentorum, quae favent doctrinae communiter receptae enervat, dum e contrario fortiter difficultatibus ab adversariis allatis insistit; saepe documenta magisterii ecclesiastici neglegit vel eorum sensum ad propria placita pervertit; indolem praeternaturalem vel miraculosam plurium factorum ab hagiographis narratorum vel silentio premit vel ad minimum reducit; vaticiniis messianicis non raro omnem fere vim probandi adimit; in multis a recto tramite doctrinae theologicae deflectit; plus aequo tribuit auctoribus heterodoxis vel scriptoribus catholicis theoriis liberioribus imbutis, dum Leo XIII declarat, nimium dedecere, ,ut quis, egregiis operibus, quae nostri abunde reliquerunt, ignoratis aut despectis, heterodoxorum libros praeoptet, ab iisque cum praesenti sanae doctrinae periculo et non raro cum detrimento fidei explicationem locorum quaerat, in quibus catholici ingenia et labores suos iamdudum optimeque collocarint , nec incorruptum Sacrarum Litterarum sensum ab iis tradi posse, qui, ,verae fidei expertes, Scripturae non medullam attingunt, sed corticem rodunt . Tandem quasi nihil habet, quod pietatem fovere possit, ac ita spiritum, quo antiquum D. Vigouroux opus praestabat, penitus immutavit.

Quae omnia eo graviora sunt, quod agitur de ,Manuali , quod in manibus versatur tot alumnorum sanctuarii, quorum institutioni Ecclesia materna cum sollicitudine invigilare debet. Ipsa enim vehementer cupit, ut ii, qui in spem altaris succrescunt, reverentiam ac amorem altissimum erga Sacram Scripturam concipiant, ita ut, sacerdotio aucti et vineam Domini ingressi, experimento noscant, quam sit ,utilis omnis Scriptura

Hae litterae Pii X integrae leguntur in Actis S. Sedis 39 (1906) 77—80 aguntque ,de ratione studiorum Sacrae Scripturae in Seminariis Clericorum servanda . Verba citata sunt praeceptum XIII.