De inspiratione sacrae scripturae
p. 82
divinitus inspirata ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus (2 Tim. 3, 16 17).
Quare Emi ac Revmi DD. Cardinales una mecum Inquisitores Generales latum die 12 huius mensis praefati operis damnationis decretum edere sui muneris esse duxerunt, ac simul cetera nondum evulgata decimaequintae editionis volumina operis Manuel biblique imprimi omnino prohibuerunt.
Haec autem omnia SSmus Dominus Noster Pius PP. XI, suprema Sua auctoritate probata ac confirmata, tecum communicanda mandavit.
66. Conclusiones quaedam. His litteris rursum perspicue indicatur, quid suprema auctoritas ecclesiastica exigat a theologis catholicis, qui vel inspirationis dogma exponunt vel libros Sacrae Scripturae interpretantur. Si quis deserit traditionem catholicam et super eius ruinas conatur aedificare novum aedificium ex lapidibus, quos rationalistae acatholici collegerunt, hoc aedificium corruet, antequam finitum est. Experti sunt hoc modernistae.
Si quis autem non eo usque procedit, sed vult quaedam ab aliis inventa et probata transferre ad usum catholicae veritatis, utique hoc recte fieri potest, dummodo cum debita cautione et distinctione fiat, spectatis rationalistarum principiis. Rationalistae enim non ideo dicuntur, quia ratione utuntur, sed quia supremam veri normam rationem statuunt, eamque non universalem generis humani, sed suam quisque propriam, respuentes omnem auctoritatem intellectualem proprie dictam, maxime autem auctoritatem Dei revelantis. Loquuntur quidem interdum de revelatione supernaturali; attamen subdole addunt se non intellegere neque supernaturale neque revelationem sensu legendarum medii aevi, quasi legendae medii aevi catholicis sint regula fidei. Catholica autem fides non innititur legendis medii aevi, sed revelationi a Deo per Iesum Christum factae et per magisterium apostolicum, a Christo institutum, propagatae et conservatae. Hanc revelationem sensu catholico intellectam et magisterium apostolicum negant rationalistae, qui, quando loquuntur de revelatione, non aliam intellegunt, quam eam, quae, independenter ab omni externa testificatione auctoritativa, intra ipsos homines singulos percipitur, et cuius singuli sunt et subiecta et norma. Consequenter ad singulorum forum revocanda et iudicanda est omnis revelatio. Quae cum ita sint, fides ecclesiae catholicae et rationalistarum principia theologica tantum inter se distant, ut nulla arte conciliari possint.
Rationalistae, interpretantes S. Scripturam, hoc pro primo principio ponunt: Nulla explicatio est admittenda, quae ordini naturali et experientiae humanae non congruit. Esse e. g. prophetas vere praescios
Acta Apost. Sedis 15 (1923) 616—619.