De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 85

Hic igitur est fructus non spernendus tot disputationum, quod auctoritas ecclesiastica. diligenter expensis omnibus, quae hinc atque illinc exposita erant. mediam viam ostendit. qua sola secure ad desideratum finem perveniri potest. Desperent de veritate „absoluta“ invenienda rationalistae; theologis catholicis. mentem ecclesiae fideliter sequentibus. licet ita gaudere de firma possessione plurimarum veritatum immutabilium, ut nihilominus sciant se integrum thesaurum caelestem nondum esse assecutos. sed durante hac mortali vita in cognitione, expositione, defensione veritatis revelatae continenter esse progrediendum .

Cf. Norbert Peters, Der heutige Stand der biblischen Frage in unserer Kirche: Theologie und Glaube 16 Paderborn 1924 337—355. Quam dissertationem non leginisi opusculo meo iam diu finito. Eo igitur magis gaudendum est. quod in rebus gravissimis ad easdem vel similes conclusiones pervenimus.