De inspiratione sacrae scripturae
p. 84
Sed, ita obicere licet, non omnia pronuntiata summorum pontificum neque decreta ulla congregationum pontificiarum neque responsa Commissionis biblicae sunt definitiones infallibiles. Ergo possunt corrigi. Quid inde? Utique possunt corrigi, si quae minus recte dicta deprehenduntur. Sed a quo correctio adhibetur, si rectus ordo servatur? Numquid pastores ab ovibus reguntur, an oves a pastoribus? Itaque si inferior auctoritas errasse censetur, licet servatis servandis aut ab ipsa aut a superiore auctoritate remedium petere. Etiam ipsi supremae auctoritati licet rationes in contrarium proponere, animo parato ad debitam subiectionem.
Neque propter responsa de quaestionibus biblicis data interdictum est argumenta in utramque partem discutere, modo ne ita fiat, ut species praebeatur rebellionis et despectionis vel neglectionis auctoritatis ecclesiasticae. Veritas tandem aliquando victrix erit, quamvis forsitan ipsa auctoritas sit. quae erraverit. Auctoritas ecclesiastica, etiam in actibus suis non infallibilibus, est vera et legitima auctoritas, quae potest et debet intra suam regionem postulare oboedientiam intellectualem; et praeterea tam caute procedit, ut pauca sint, quae ab ipsa statuta postea inventa sunt correctione indigere et correcta sunt. Comparentur cum his paucis erratis et correctis plurimae istae doctrinae biblicae, quae, solo saeculo XIX a rationalistis statutae, nunc ab omnibus inter gravissimos errores numerantur, quorum historia multa volumina impleri possunt. Itaque qui auctoritatem ecclesiasticam sequuntur, etiam non infallibiliter docentem, multo magis tuti sunt a periculo errandi quam illi, qui adhaerent rationalistis, quorum opinionum commenta continuam mutationem habent.
68. In omni disputatione. quae auctoritate publica deciditur, alterutram partem succumbere necesse est. Quod si fit, utique molestum est opinionis, quam quis acriter defendit, ab auctoritate repulsam ferre. Attamen in quaestionibus biblicis, nostro saeculo agitatis, neutra pars extrema perfectam victoriam adepta est. Nam ii, qui a Scripturae interpretationibus usitatis nulla condicione ut recederetur permittere volebant, monitionem acceperunt, eorum sententiam non esse probandam, si, salva fide. studiorum bona incrementa alias interpretationes postularent. Ii vero, qui. supra modum progressui faventes, vetera omnia removere et eorum loco nova ponere studebant, edocti sunt hunc esse ausum temerarium, sensui ecclesiae, traditioni suae fideliter inhaerentis, contrarium. Quodsi horum opiniones multae reprobatae sunt a Commissione biblica, hoc tamen aliquotiens factum est sub iis exceptionibus, quae theologis summe „conservativis“ minus placebant. Si quibusdam in mentem revocare oportebat Scripturam interpretandam esse secundum consensum SS. Patrum, aliis inculcatum est non quodvis dictum exegeticum alicuius S. Patris necessario tenendum et defendendum esse.