De inspiratione sacrae scripturae
p. 68
„Si Dei eloquia sunt in lege et prophetis, evangeliis et apostolis, oportet discipulum Dei divinorum sermonum magistrum Deum adscribere.“ Veteris Testamenti „iuxta Hebraeos“ viginti duos libros enumerat, quibus addit libros Machabaeorum . De Novo Testamento ait: „Veniens Dominus noster Iesus Christus mittit sacerdotes apostolos suos portantes tubas ductiles, praedicationis magnificam caelestemque doctrinam. Sacerdotali tuba primus in evangelio suo Matthaeus increpuit. Marcus quoque et Lucas et Ioannes suis singulis tubis sacerdotalibus cecinerunt. Petrus etiam duabus epistularum suarum personat tubis, Iacobus quoque et Iudas. Addit nihilominus et Ioannes tuba canere per epistulas suas et Apocalypsim, et Lucas apostolorum gesta describens.“ Omnes omnino libros Veteris et Novi Testamenti, qui in canone nostro sunt, Origenes data occasione ut sacros et inspiratos laudat, etsi non ignorat quosdam ex iis non ubique indubitanter recipi sua aetate. Unde illa divisio: „Liber genuinus, nothus [apocryphus], mistus [in dubium vocatus].“ Genuinas vocat etiam δμολογουμένους , quibus alii „mistos“ ut ἀντιλεγομένους opposuerunt; Origenes ipse loquitur de ἀμφιβαλλομένοις.
Sed etsi Christiani etiam libros Veteris Testamenti ut inspiratos recipiunt, non eodem modo ac Iudaei explicant. „Si nos accurate respondere oportet ad Celsum, opinantem eandem nostram esse ac Iudaeorum de his rebus sententiam, dicemus in confesso esse apud utrosque libros divino Spiritu fuisse conscriptos, de illorum autem librorum interpretatione non eadem dicimus.“ „In Novo Testamento evangelia multi voluerunt scribere, sed probati nummularii non omnia examinarunt, sed quatuor solum selegerunt. Forsitan ergo illud: Conati sunt (Lc 1, 1) occultam habet accusationem eorum, qui temere et absque dono (χωρὶς χαρίσματος) evangelia scribere ausi sunt. Matthaeus enim non conatus est, sed Spiritu Sancto movente (ἐξ ἀγίου κινούμενος πνεύματος) scripsit. Similiter et Marcus et Ioannes, nec aliter etiam Lucas.“ Nominatis pluribus evangeliis apocryphis, ita concludit: „In his omnibus nihil aliud probamus, nisi quod ecclesia.“
Hoc sane maximae laudi tribuendum est Origeni, quod Sacrae Scripturae studium adeo coluit, promovit, commendavit . Hoc etiam Patres illi, qui „Scholam Alexandrinam“ constituere dicuntur, maxime in eo admirantur et sequuntur . Nihilominus hi Patres exaggeratam allegorizandi rationem vituperant et relinquunt.
In Ierem. hom. 10, 1; M 13, 358.
Ante com. in Ps. 1; M 12, 1083 sq. In Ios. hom. 7, 1; M 12, 857.
In Ioan. t. 13, n. 17; M 44, 424 cum nota. Cf. Cornely, Introd. gener. I, n. 36.
In Matth. 14, 21; M 13, 1240. Contra Celsum 5, 60; M 11, 1275.
In Luc. hom. 1, 1; M 13, 1802. Dionysius Alexandrinus, Origenis discipulus, in Luc. 22, 42 ait: „Spiritus Sanctus, in evangelistas distributus, integram Salvatoris nostri affectionem ex cuiusque dictione componit“ (M 10, 1590; cf. 1273).
Cf. e. g. Origenes Ep. ad Gregorium Thaumat.; M 11, 87 sqq.
Gregorius Thaumaturgus de Origene ait: „Qui unus omnium, qui nunc vivunt, hominum, quos vel noverim ipse vel aliis narrantibus audiverim, pura et perspicua oracula [Scripturae] meditando et mente percipere potest et reliquos docere; quoniam ille omnium [oraculorum] princeps [ἀρχηγός, Spiritus Sanctus], qui Deo caris