De inspiratione sacrae scripturae
p. 67
Hoc eo facilius Origenes dicere potuit, quia concedit quaedam occurrere in Scriptura, quae sunt historice falsa et allegorice tantum vera, quemadmodum istis duobus locis (In Matth. t. 16, n. 12 et in Ioan. t. 6, n. 18) difficultatem de caecis apud Iericho sanatis allegorica expositione removet. Quare etsi vera sunt, quae docet de illustratione intellectus et de absentia omnis erroris, eo ipso tamen, quod rem exaggerat, compellitur ad admittenda ea, quae artificiosis suis explicationibus ab erroris macula purgare nequit. „Propositum illis erat vera narrare et spiritualiter et corporaliter, ubi liceret; ubi autem non contingebat utrumque, rem praeferre spiritualem rei corporeae, servata saepe veritate spirituali in corporali, ut aliquis diceret, mendacio.“ In hac re Origenes non est fidelis testis Traditionis catholicae. Studet vero interdum se eo etiam e difficultatibus extricare, quod censet prophetas non semper ea dixisse, quae dicere iussi erant .
Praeterea variis locis mitigare videtur ea, quae exaggerando dicit de influxu Spiritus Sancti in quamvis syllabam et litteram. Nam de S. Paulo ait: „In epistula ad Romanos elocutionibus interdum confusis et minus explicitis utitur“ , id quod utique nemo dicet de Sancto Spiritu ipsa vocabula et constructiones eligente. Et exponit, quomodo in singulis epistulis maior vel minor profectus apostoli in rebus spiritualibus appareat .
Porro hanc regulam statuit: „Omnis, cui veritatis cura est, parum de nominibus et sermonibus curet, quia per singulas gentes diversae verborum consuetudines habentur, et hoc magis, quod significatur, quam qualibus verbis significetur, intendat, praecipue in tam magnis et tam difficilibus rebus“ [quales in Scriptura leguntur] . Huc pertinet, quod docet epistulam ad Hebraeos secundum rem esse S. Pauli, secundum dictionem vero alterius cuiusdam. Verba eius leguntur apud Eusebium in H. E. 6, 25 (M 20, 584 sq.).
67. Auctor principalis Sacrae Scripturae est Spiritus Sanctus neque ulla alia persona divina immediate, etsi Spiritus Sanctus in Scripturis ea proponit, quae Verbum divinum ex voluntate Patris revelavit. Libri sacri scripti sunt „ex inspiratione Spiritus Sancti voluntate Patris per Iesum Christum“ . Divina autem scripta sunt libri et Veteris et Novi Testamenti (τῆς τε λεγομένης παλαιῖς διαδήχης καὶ τῆς καλουμένης καινῆς) .
inter ea, quae scripta sunt, non invenitur... suspicor aut errorem esse scripturae, et pro Zacharia positum Ieremiam, aut esse aliquam secretam Ieremiae scripturam, in qua scribitur“ (M 13, 1769). Cum Origenes saepe diserte neget ullum esse in Scriptura errorem, quod hic ait: „Suspicor errorem esse scripturae“, idem est atque esse mendum librarii. Sic enim alii quoque ex veteribus rem explicant. Sanday ait certe falsum esse, si ibi ponatur „Scripturae“ cum littera prima maiuscula (Inspiration 46, nota 2). Sine dubio falsum secundum principia Origenis.
In Ioan. t. 10, n. 4; M 14, 314. In Num. hom. 16, 4; M 12, 692 sq.
In ep. ad Rom. procem.; M 14, 833. Ib.
De princ. 4, 27; M 11, 400.
Ib. 4, 9; M 11, 359. Notum est Origenem non ubique recte sentire de SS. Trinitate. Ib. 4, 1; M 11, 341.