De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 70

morales applicationes, sed statuunt ea, quae historice narrantur, historica ratione esse intellegenda, et quae per modum legum proponuntur, ut veras leges esse accipienda, neque omnino sine necessitate vocabula a propria significatione ad impropriam esse transferenda.

Ceterum omnes Patres graeci unanimiter cum Origene docent nihil in Scriptura esse, quod non Spiritum Sanctum habeat auctorem et cum ea reverentia, quae verbo Dei debeatur, tractandum sit. Satis sit rem paucis et brevibus quibusdam testimoniis illustrasse.

Ita S. Basilius contra Eunomianos argumentatur: „Quodsi Spiritus in apostolis et prophetis loquitur, omnisque Scriptura divinitus inspirata est, dicite impiis: Quomodo Spiritus Sanctus Deus non est, cuius Scriptura divinitus inspirata sit?“

„Omnis Scriptura est divinitus inspirata atque utilis, ideo a Spiritu Sancto conscripta, ut velut in communi animarum curandarum officina nos omnes, quotquot sumus homines, ad nostrum morbum sanandum medelam seligere possimus. Aliud igitur prophetae docent, aliud historici; aliud lex, aliud forma proverbialis exhortationis. At quidquid in ceteris utile est, hic unus Psalmorum liber complectitur.... Etenim ubi Spiritus Sanctus vidit genus hominum ad excolendam virtutem adduci vix posse, et a nobis ob nostram in voluptatem propensionem viam rectam contemni, quid agit? Dogmatis immiscuit harmoniae dulcedinem, ut rerum auditarum iucunditate ac dulcedine eloquiorum utilitatem nescientes perciperemus.... O sapiens magistri inventum, qui artem, qua simul caneremus et utilia disceremus, excogitavit!“

Explicans „duo luminaria magna“ (Gn 1, 16), multa proponit ad ostendendum ea recte vocari magna, et in fine addit: „Haec a me dicta sunt, ut luminarium demonstraretur magnitudo, utque constaret in verbis divinitus inspiratis ne ullam quidem syllabam esse otiosam.“ Quae locutio non arguit verbalem inspirationem, ut a posterioribus non paucis intellegitur, cum de nulla syllaba, materialiter intellecta, quidquam in toto contextu expositionis inveniatur, sed docet non inutiliter luminaria vocata esse „magna“, id quod non ad verbalem, sed ad realem inspirationem pertinet. Vocabula non tanti aestimat Basilius, sed ad res potius docet animum advertendum .

Adversus Eunom. 5; M 29, 722. Simili argumento utitur Didymus Alexandrinus, De Spiritu Sancto 3 28 sq; M 39, 1034 1058 sq.

In Ps. 1, 1 3; M 29, 210. In Hexaēm. hom. 6, 11; M 29, 143.

Adversus Eunom. 2, 4 sq; M 29, 578 sqq. In Commentario in Isaiam (qui probabiliter est Basilii) de natura inspirationis haec statuuntur: Generatim Deus non eligit ut prophetas nisi homines eximie sanctos; „nam qui sese dignum instrumentum exhibet, per quod Spiritus operetur, is propheta est“ (Procem. 1; M 30, 119). Sicut quaedam sensibus percipimus, quaedam vero in somnis sine cooperatione sensuum videmus, „itidem et divinorum et heatorum virorum mens aliquando quidem per apertam visionem, aliquando vero per somnium impressis imaginibus, divinis sermonibus ac visis impletur“ (3; 125). Balaam et Caiphas prophetaverunt ex speciali dispensatione divinae providentiae, „non pro merito suo, sed pro temporis opportunitate“ (4; 126). „Porro sunt qui dicant eos [prophetas] furore ac insania correptos prophetare, humana mente a Spiritu absorpta. Verum id abhorret