De inspiratione sacrae scripturae
p. 71
69. Non minus quam Basilius Psalmorum excellentiam praedicat S. Athanasius, qui a „quodam sene studiosissimo“ haec de Psalmis accepisse se scribit:
„Omnis nostra, o fili, Scriptura cum Vetus tum Nova divinitus inspirata utilisque ad doctrinam est, ut scriptum habetur. Attamen Psalmorum liber quaedam observatu digna habet iis, qui attendere voluerint. Quilibet enim liber suum, quod praefert, argumentum tractat et prosequitur, v. g. Pentateuchus mundi originem.... At liber Psalmorum, omnium reliquorum fructus quasi insitos in se continens, cantus edit et proprios insuper cum ipsis inter psallendum exhibet.“ Hoc quoad singulos libros Veteris Testamenti breviter ostendit, maxime quoad vaticinia messianica. „Et haec in Psalmis canuntur, in singulis autem aliis libris annuntiantur. Ceterum se non ignorare aiebat in singulis Scripturae libris eadem de Salvatore potissimum significari, esse que illud omnium ipsorum commune argumentum eandemque Spiritus concordiam.... Idem namque Spiritus est in omnibus, et secundum divisionem eius, in singulis factam, unusquisque datam sibi gratiam administrat et implet, sive prophetia sit, sive legislatio, sive historiae commemoratio, sive Psalmorum gratia.“ Psalmorum autem librum eo etiam excellere, quod non simpliciter res proponat, sed varios quoque motus excitet, ut unusquisque secundum eos se formare possit.
Alio loco Athanasius de canone librorum sacrorum loquitur: „Habemus ad salutem divinas Scripturas“; sed quia timendum est, ne quidam ex simplicitate et ignorantia ad apocrypha convertantur, dico secundum exemplum S. Lucae: „Quoniam nonnulli conati sunt ordinare sibi apocrypha, quae dicuntur, et ea immiscere Scripturae divinitus inspiratae, de qua perfecte instructi sumus, quemadmodum patribus nostris tradiderunt illi, qui ab initio testes oculati fuerunt et ministri verbi facti sunt, visum est et mihi rogato a sinceris fratribus et a principio edocto, secundum ordinem exponere libros in canonem receptos et traditos et divinos habitos, ut quivis, si forte erraverit, cognoscat seductores; sin purus manserit, laetetur denuo commone-
a professione divinae praesentiae, ut amentem reddat, qui numine corripitur, cumque plenus divinorum decretorum esse coeperit, tum a sua ipsius mente excidat, et qui aliis ex sese praebeat utilitatem, ipse ex propriis sermonibus nihil capiat emolumenti. In summa qua ratione consentaneum est, ut quis per sapientiae Spiritum simillimus insano evadat ac ex intellegentiae Spiritu vim amittat intellegendi? Quin potius neque lumen caecitatem parit, verum videndi facultatem a natura insitam expergefacit; neque Spiritus tenebras inducit animis, sed ad contemplationem rerum intellegibilium mentem a peccati maculis puram excitat. Non quidem dissimile veri est improbam potestatem, naturae humanae insidiantem, confundere mentem; sed id ipsum per Spiritus divini praesentiam effici dicere impium est“ (5; 126; cf. in c. 13, n. 254; M 30, 566). In explicanda Scriptura „ad eum modum citra offensam in Scripturis versabimur, dum et ex iis, quae facile percipi possunt, adiuvabimur. et ab iis, quae sunt intellectu difficiliora, non offendemur“. Nam etiam obscura Deus voluit ad nostram excitationem (6; 127).
Epist. ad Marcellinum 1 2 8 9 10; M 27, 11 sqq. In oratione quarta Contra Arianos 47; M 26, 422 reicit errorem Montanistarum.