De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 87
tissima habes in somniis Joseph aut Pharaonis, in visionibus Danielis aut Ioannis in Apocalypsi et huiusmodi. Ad quae haec notamus. Ubi in Scriptura huiusmodi visiones referuntur, haud raro tota generatim Prophetiae aut Scripturae sententia his imaginibus inclusa est. Sufficiebat igitur pro illustratione intellectus, si Deus auctori hagiographo has imagines suo tempore proponebat. Quoad factum certum fere est, Deum saltem in iis locis hoc medio usum fuisse, ubi de facto tales imagines in sacro textu reperiuntur.
94. Ceterum etiam in hoc casu in rigore iterum duplicem licet fingere hypothesim, quae, cum pro diuidicanda sacri auctoris cognitione magni sit momenti, hic praetereunda non est. Potuit enim 1. Deus sacro auctori imagines ostendere eo animo, ut pariter in libro inspirato sententia nonnisi iis imaginibus velata exprimeretur. 2. Deus scriptorem hagiographum ea mente atque ea intentione per imagines instruere potuit, ut, quae per imagines a Deo cognoverat, non per has easdem imagines exprimeret sed aut per imagines diversas legentibus ob oculos poneret aut etiam planis verbis et sententiis omnia diceret. Ita v. gr. quidam censent, quod certe non est impossibile fingere, Deum, quae de creatione mundi et de opere sex dierum in Genesi legimus, non alia via, quae planior sit, sed nonnisi per visiones ac rerum imagines sive Moysi ipsi sive Adamo primitus immissas, quantum placuit, manifestasse. Dico: In hac etiam suppositione fieri potuit, ut aut Moyses in scribenda Genesi aut Adam in traditione primaeva ad posteros derivanda, quae prius per visiones acceperat, narratione plana et historica exponere voluerit, sicut haec reapse in Genesi exposita inveniuntur. Ex his pro re nostra sequentia animadvertimus. Ubi scriptor hagiographus sive interna sive externa auditione ea ipsa verba audivisse supponitur, quae postea ipsius
Per se impossibile aut absurdum non est, si cogitas, sacrum auctorem, quae alio modo et sine imaginum velamine a Deo acceperat, per huiusmodi imagines expressisse. Est tamen ista hypothesis in se minus probabilis. Insuper in hypothesi, quod auctor sensum imaginis propositae perfecte cognoverit, prout certe ordinarie locum habuit et naturae rei convenientius est, pro certo praesumendum est, Deum simul cum visione auctori canonico lumen internum concessisse, quo sensum visionis iuxta superius dicta (n. 88.) supernaturali ac divina certitudine cognosceret.