De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 86

93. Tandem ad perfectam huius rei notitiam quaeri potest, quibus modis Deus res scribendas auctoribus hagiographis communicare potuerit aut de facto communicaverit. Ita simul accuratius determinari poterit, quanta reapse fuerit vel esse debuerit circa res, quas scripsit, sacri auctoris cognitio. Quaestionem istam resolvimus hoc modo. Potuit 1. Deus, si ita placuit, communicare hagiographis res scribendas per lumen, quod mere intellectuale est. Ita omnis influxus in sensum aut phantasiam auctoris hagiographi et generatim omnis cooperatio partis inferioris excluditur ea solummodo excepta, quae ab intellectu sponte fluit et a cogitatione humana inseparabilis est. (S. Thom. 2. 2. q. 174. art. 2.) Ad factum quod spectat, sicut certum est, illud lumen hagiographis non semper adfuisse, ita Deum hoc lumen sacris auctoribus identidem concessisse saltem admodum probabile videtur. 2. Deus immediate agere potuit in phantasiam vel in sensum. Hac ratione res ac veritates scripto exprimendae mediate solum in intellectum hagiographi inducuntur. Quod iterum tum in phantasia tum in sensibus externis duplici ratione fieri poterat. Nam potuit a) Deus phantasiae vel etiam sensibus externis exhibere ipsa verba et sententias aut velut ad aurem sono expressas aut velut ad oculos literis consignatas. Exemplum huius rei esse potest in notissimo illo Danielis (V.) Mane, Thekel, Phares, aut in arcanis verbis, quae Paulus raptus in tertium coelum audisse, aut in vocibus ac canticis, quae Ioannes in Apocalypsi ex ore Angelorum auscultasse testatur et in aliis huiusmodi. Factum quod attinet, praeter similes casus extraordinarios Deum circa sacros auctores reapse hoc medio usum fuisse, valde dubium imo satis improbabile videtur, ut ex supra (cfr. n. 39.—44.) dictis concluditur. Potuit b) Deus phantasiae vel etiam sensibus externis certas repraesentare imagines, quae rerum significativae erant. Exempla huius rei ap-

Respicientes ad theoriam de sic dicta inspiratione verbali sequentem observationem facimus. In rigore veritatis neque in locis huiusmodi seu ubi Deus tali medio usus esse supponitur, necessario omnia et singula verba, quae in Scriptura leguntur, qua talia ad Deum ut auctorem necessario referenda sunt. Potuisset enim Deus etiam in hoc casu quadamtenus hagiographi arbitrio permittere, ut, quae certis verbis ab ipso audierat, non iisdem ipsis verbis in Scriptura referret sed aliis aequipollentibus. Naturalius tamen videtur in hoc casu praesumere contrarium, (Cfr. n. 313.)