De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 89

iudicandum est in hypothesi, quod scriptor hagiographus, quae ipsi a Deo per imagines ostensa fuerunt, aut ex Dei intentione aut per propriam electionem non sub iisdem imaginibus repraesentare sed planis verbis et sententiis exponere aggreditur. Tunc enim significationem imaginum, quas Deus ipsi ostenderat, plene cognoscere debuit. Secus enim quomodo, dum sensum eorum, quae ipsi perspecta non sunt, verbis exponere aggreditur, nihilominus opus eius in omnibus Dei sensa referet et infallibili gaudebit veritate? Quare ut ad superius relatum exemplum redeamus, si revera Moysi aut Adamo mundi creatio opusque sex dierum per visionem a Deo monstratum fuit, ille, qui primitus dictam visionem habuit, significationem visorum perfecte cognoscere debuit. Secus ex ea visione cum fide infallibili creationem mundi et opus sex dierum eo modo narrando exponere non potuit, prout in Genesi expositum habemus.

ARTICULUS TERTIUS.

Qualis Dei influxus requiratur circa voluntatem viresque exsecutivas hagiographi.

Hic pariter primo doctrinam, quae tenenda est, accurate proponemus et demonstrabimus. Deinde totam rem exactius declarabimus.

Punctum primum.

Doctrinae tenendae assertio et demonstratio.

95. Assertio prima. Ad inspirationem praeterea talis Dei influxus in voluntatem sacri scriptoris requiritur, per quem

non perfecte intellexisse. Nam sicut ex eo, quod lector librum non intelligit, liber non desinit in suo sensu esse completus, ita pariter ex eo liber de sua inspiratione nihil amittit, quod auctor secundarius non omnia intelligit. Dummodo enim auctor pfimarius et intellexerit omnia et, si velit, sensum eorum in omnibus aperire possit, liber sensusque libri in se perfectus est. Nihilominus cum teste Moyse (Deuter. XXXII. 4.) Dei perfecta sint opera, sine urgenti causa supponendum non est, auctorem hagiographum, quae scripsit, saltem quantum pro tempore, quo scribebantur, ex Dei consilio intelligenda erant, non satis intellexisse. Alia adhuc et maior quaestio est, num talis ignorantia conciliari possit cum dignitate Apostoli, qualis nunc ab omnibus fuisse creditur auctor Apocalypseos. At haec non ad nos sed ad alios spectant. (Cfr. Selbst, Kirche Christi nach den Propheten I. Theil § 2. III. p. 115; Kihn Theodor v. Mopsvestia n. 113. 152.—156. seqq. et hic n. 101. in nota.)