De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 90

fiat, ut hic scriptor vere tamquam Dei instrumentum agat. Aliis verbis influxus, de quo quaeritur, debet esse eiusmodi, ut scriptor humanus, quae Deo suggerente mente concepit, qua talia i. e. non suo Marte sed Dei nomine scribat. Hanc assertionem ante omnia ex ipso conceptu libri inspirati deducimus. In hunc finem iterum redimus ad exemplum ex rebus humanis ductum et saepius iam adhibitum. Praesupponimus igitur, Caium libri alicuius, qui scribi posset, consilium rationemque mente sua accuratissime disposuisse. Quamdiu Caius, quod mente concepit, neque ipse propria manu exsequitur neque conceptum opus opera alterius v. gr. Sempronii, qui suo semper nomine et secundum conceptus sui rationem agat, exsequendum procurat; tamdiu ipse libri, qui non in mente tantum sive idealiter sed in rerum natura existat, auctor fieri nullo modo poterit. Quod ut manifestius appareat, in fictione progrediamur. Caius v. gr. in confidentia ideam suam communicat Sempronio: Quo facto iste postea absque Caii mandato, quod ex eius ore audivit, scriptis consignat. In hac hypothesi erit quidem verissimum, sensa, quae tali libro comprehensa sunt, certa quadam ratione et praesertim quoad primam rerum inventionem, ad Caium spectare. Propterea, si qua laus et admiratio rerum inventioni tribuitur, sine dubio haec et similia suo modo ad Caium pertinebunt. At liber ipse i. e. rerum, veritatum ac sensorum illorum complexio, praecise quatenus ea scriptis expressa sunt et publicae lucis publicique usus facta, potiori iure Sempronio vindicatur. Quare liber potius Sempronii quam Caii opus dicendum erit. A quo enim, ita quaerimus, ultimatim pendet et effectum est, ut liber ille in lucem ederetur; a quo opus exsecutioni est mandatum? Certe a Sempronio. Unde etiam Sempronio soli aut saltem Sempronio potissimum imputandum est, quidquid utilitatis aut damni ex publicatione operis et ex opere ipso utcumque exoriturum est. Erit forte, qui dicat, in tali casu opus utrique simul esse adscribendum tum Sempronio tum Caio, imo Caio potiores partes tribuendas esse. At hoc nos negamus, cum rebus accurate perpensis manifesto falsum esse reperiatur. Dicis: In casu nostro Caius simul cum Sempronio auctor libri censendus est. Quaero: An Caius dicendus est auctor principalis an aeque principalis an solum minus principalis? Unum vel alterum ex his dicendum tibi