De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 111
viro catholico canonicitas huius libri indubitata esse debeat, illa libri interpretatio ipsi amplectenda est, in qua tota libri auctoritas facillime defenditur. Denique, ut nobis videtur, auctor noster non solum sciebat, res, quas scripsit, esse certissimas ac gaudere fide, quae omni fide humana longe maior est, sed id insuper in libro aliquatenus expressit. Nam ψυχαγωγία, de qua v. 26 capitis II. legimus, non de sola animi oblectatione, sed de nobiliori quadam legentium utilitate intelligenda videtur. Ita per hanc vocem quandam, ut ita dicam, animi manuductionem ab auctore nostro sibi assertam intelligere possumus, qua fiat, ut animus illius, qui legit, et ab errore praeservetur immunis et in certam rerum veritatem introducatur. Quod si ita est, prooemium nostrum non solum nullam contra canonicitatem nostri libri creat difficultatem, sed, dum libro auctoritatem humana tribuit superiorem, potius canonicitatem totius libri inspirationemque eius aut testatur manifeste aut saltem leviter subindicat.
Punetum tertium.
Labor et vigiliae auctoris veram libri inspirationem non impediunt.
114. Hic iterum non solum concedimus, auctorem nostrum labores et vigilias, de quibus (v. 27.) loquitur, in edendo libro reapse subiisse; sed insuper improbamus eos, qui ad difficultatem, quae inde enascitur, tollendam omnem laboris et vigiliarum causam in solo labore corporali materialis scriptionis invenire vellent. Ratio huius nostrae improbationis haec est. Si supponis, prout hi auctores supponere videntur, Deum nostro auctori res et sententias omnes eo modo eoque ordine, quo in libro referuntur, immediate inspirasse ac veluti de verbo ad verbum dictasse, aut si contendis, auctori nostro sive dependenter sive independenter a lasonis opere, lumen divinum, quod omni ex parte clarum et immediatum fuerit suggestionique singulorum verborum aequipollens ac simillimum, fuisse coelitus
videtur in adversariorum interpretatione. Denique in eadem nullo modo intelligitur, quomodo auctor libri, qui divinam habere debet auctoritatem, et ut inspiratus habendus est, non solum ipse de veritate rerum, quae ex libro inspirato in alium librum inspiratum transsumptae sunt, subiective dubitaverit, sed quod plus est, quomodo in ipso libro suo de rebus, quas scripsit, dubitationem movere potuerit.