De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 110

imo multo commodius de solo dicendi genere seu de stilo accipi. Scilicet auctor se excusat, quod oratio minus accurata sit ac minus ornata. Imo contendimus, quamdiu verba in nativa sua significatione sumuntur, ea nullo modo de veritate ac certitudine eorum, quae in libro narrantur, dicta censeri posse. Quaero enim: Quo iure illud „εὐτελῶς καὶ μετρίως,“ quod in textu graeco legitur, et illud «minus digne», quod ei respondet in latino, refertur ad rerum veritatem et dictorum certitudinem? Idem dic de illa phrasi vulgatae nostrae «ut historiae competit», cui respondet in graeco „εὐδίκτως τῆ συντάξει.“ Ex altera parte ad genus dicendi haec omnia aptissime quadrant, et ita auctoris consilio ad amussim omnia respondent.

113. In fine pro confirmatione nostrae interpretationis aliam animadversionem subiungere libet. Si loci, de quibus agimus, ita explicandi forent, ut in difficultate innuitur, tunc non solum conceptus inspirationis, qualem nos exhibuimus, temperandus esset, sed ipsa canonicitas libri in periculum adduceretur. Iuxta eam enim acceptionem auctor libri diceret, non omnia quae scribit, sibi videri certa i. e. ex sua sententia aliqua non habere nisi humanam auctoritatem. Quo posito adversarios ita urgere possumus. Haec auctoris assertio aut vera est aut falsa. Si est vera, ergo liber non potest esse inspiratus, cum aut falsa continere possit aut saltem talia in eo reperiantur, quae nonnisi humana gaudent auctoritate. Quodsi hanc auctoris assertionem falsam dicis, ergo liber noster saltem unam continet assertionem, quae falsa est, quod iuxta superius dicta sufficit ad subruendam totius libri canonicitatem. Quare cum

Neque quod elocutionem altinet, ista nostri auctoris excusatio nimis extendenda est. Iuxta Gutherlet (Buch der Weisheit erklärt S. 18.) noster auctor hoc loco excusaret rusticitatem (Ungeschicklichkeit). Sed de tanto defectu nihil reperitur in textu. Nam hic auctor in rigore aliud non dicit, quam in opere suo quoad stilum non omnia videri perfectissima, et licet hoc ipsum non lateat, tamen plus praestare se non valuisse. (Franzelin. thes. III. n. II. sub c.)

Sunt, qui ad ultimum refugium se recipiunt dicentes, ipsum Iasonis librum fuisse inspiratum. (Cfr. Bonfrer. l. c. c. VI. sect. 1.—3.) Sed licet ex hoc effugio inferri possit, omnia, quae ex Iasonis libro in nostrum librum translata sunt, divinae inniti auctoritati; tamen, ut ex supra dictis patet, ex hoc nondum sequitur, nostrum librum proprio sensu inspiratum esse. Dein in libro nostro non omnia sine exceptione ex Iasone videntur transsumpta, ut supra docuimus. (n. 109.) Semper ergo difficultas manere