De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 113
lumine speciali specialique Dei directione, quae quoad efficaciam ultimumque rei effectum lumine prophetico aequipollens fuit, res omnes, quas relaturus erat, primo in fontibus humanis investigare, deinde perpensis hinc inde rationibus probare, diuidicare ac seligere deberet. Ita ex una parte inspiratio nostri auctoris, qualem nos postulamus, sarta tecta manet et ex altera parte facillime intelligitur, quomodo hic auctor nihilominus in opus suum haud parum laboris multasque vigilias conferre debuerit. Brevi sicut mater parvulum primos gressus ponentem regit ducitque, non quo ipse, sed quo vult ipsa, et nihilominus infans et ipse conatur atque fatigatur; ita Deus hominem cum magno eius conatu ducere potest, non quo ipse sed quo Deus voluerit; in quo vera inspiratio consistere cognoscitur.
Corollaria. 116. Ex hactenus dictis 1. apparet, hoc procemio nullatenus iuvari sententiam eorum, qui docent, librum secundum Machabaeorum nonnisi per subsequentem Dei approbationem divinam auctoritatem aut nactum fuisse aut nancisci potuisse. 2. Neque ex procemio et conclusione huius libri — quae ultima erat adversariorum animadversio — invicte ostendi potest, auctorem nostrum inspirationem suam librique sui penitus ignorasse. Nam nostra, quam dedimus, interpretatione semel admissa nonnisi duo remanere videntur, quae, quod in hac re ab aliquibus contenditur sed a nobis aut ut gratuitum reiicitur aut habetur ut minus certum, aliquo modo suadere videntur. Huc primo referendus est labor, quem auctor in scribendo opere suo se subiisse testatur. Deinde huc spectare potest minus ornatum accuratumque dicendi genus, quod idem auctor in fine excusare conatur. Sed sicut haec, ut demonstravimus et concedendum omnino est, inspirationem ipsam non laedunt; ita neque necessario postulant, auctorem inspirationem suam sui-
Potiore iure, ut videtur, ex hoc procemio quis contendere posset, Iasonis librum, qui amplius non extat, habendum fuisse ut librum inspiratum aut saltem ut librum a Deo speciali modo approbatum. Sed ad haec notamus, quae sequuntur. Primo haec quaestio ad nos non spectat. Quare de ea, si placet consulantur alii. (Bonfrerius l. c. c. VI. sect. 3. 5. 6. et Tirinus comment. in II. Mach. II. 24.) Deinde si nostra explicatio ut vera admittitur, de Iasonis opere in libro nostro nihil legitur, quod invicte demonstret, illum librum habendum esse ut librum inspiratum aut saltem eo sensu a Deo approbatum, ut omnia, quae in eo continebantur, divina auctoritate praefulgerent.